Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
741
JPEG-Download
 

1601.

741

sagen die hochzeit hab nur an speissen yber 1000 fl. gccostct vnd sey dochschlim zugegangen. Muess scbliesscn, der Niednauss will essen. Gott be-fohlen. Grüesst dic Rcgerl vnd auch andre bekhanten in der statt, die Studen-ten, auch die Millerin, vnd haltet die Regerl zutn nähen, schreibt auch mir,ob sie gros sei die braut.*)

Grätz den 30. Maji ao. 1601.

E. L. G.

M. Johann Kepler.

Quae uxor verbo de re pecuniaria tangit in literis suis, in prioribus apertiusretulisse videtur Keplero. Exstant enim literae Joannis Ericksen, „domestici“Tychonis (cfr. I. 653), datae d. 13. Jnnii, e quibus apparet, Keplerum, morbo fortepaulo fervidiorem, animo irritato ad Tychoncm scripsisse de pecunia non soluta.Ericksen scribit (ex mente Tychonis): „Quas 30. Maji ad Dominum meum Tychonemdedisti literas, 13. Junii recte curatas accepit et cum ipsi otium non sit respondendi,sponsalitiis enim filiae Elisabethae, quae proximo die Solis celebrabuntur, distinetur,mihi ut facerem injunxit. Miror tam ego quam alii, quod tam asperis et mordacibusverbis in eum, non male hactenus de te meritum et in posterum adhuc melius mererisatagentem, uti volueris. Quae causa tam impotentis animae et tantae acerbitatis?Nullas scilicet pecunias uxor tua interim accepit. Rogasti discedens Tychonem, ut20 thaleros in tua absentia illi traderet quando iis opus haberet, quod in se recepitfacturum eamque sibi commendatam fore addixit. Cum vero illa aliquo tempore posttuum abitum nihil indicasset, se egere ulla pecunia, misit nihilo minus D. Tycho filiamsuam ad eam motu proprio, quae indicaret, se decem Joachimicos illi traditurum, sirequireret, et postea plures primo quoque tempore. Quum primum deinde uxor tua,interjecto pauco tempore, me rogavit, ut a Tychone pecuniam suo nomine expeterem,statim me jussit decem Joachimicos illi numerare, quamvis certo scirem, non multumtunc in pecuniis residui habere. Cumque post 14 c. dies illa denuo idem per mefieri cuperet, Tycho sex Joachimicos ei tradi fecit, addens, se brevi uberius illi pro-specturum. Testari etiam possum, illum haec promto animo fecisse neque quicquamobmurmurasse, uti etiam alias eam una cum filia tam ipse, quam gynaeceum ejusomnesque domestici humane habent et quidvis officii libenter praestant. Non debuissesitaque tam acriter in tuum benefactorem immerentem et inauditum invehi ac veteresnon leves injurias novis inconsiderate accumulare. Aegerrime fert, suam fidem etpactum abs te in dubium vocari. Jo. Miillero hinc discessuro de proprio solvit ultraquam sperarat, quamvis Caesar eum huc vocarat et honorarium addixerat; unde vides,quod non tam fluxae sit fidei, uti eum insimulare videris, nulla causa subest, curpacti violati eum accuses. Ait, pactionis articulos, a te ipso conscriptos, quibus illeresponsum ex tempore in margine annotari curavit, ea conditione, ut te mox resol-veres atque reversam (uti loquuntur) restitueres, non esse plenarie ante tuum disces-sum consummatos, neque quicquam illi redditum, quo niti posset: nihilo minus omniacandide et ingenue interpretatur; nihilo minus accusatur quasi malae fidei et promis-sorum non tenax. Cogita ipse, quo jure id fieri possit et quomodo tam importunaverba a te unquam meruerit. Ilaec conscio et sic volente Tychope ad te scribo, uttc placide admoneam, ne tui commodi sincere satagentem et studiis astronomicis im-

*) Verba ultima, „ob sio“ etc. occultis scripta sunt literis, quibus usus est Keplerussaepius in scriptis suis privatis, praecipue in multis astrologicis judiciis. D. Otto Struve,comparatis his signis in plurimis talibus scriptionibus, „elavem“ eorum nobis communicavit.