Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
742
JPEG-Download
 

742

Vita Joannis Kepleri.

pense addictum per tam importunas literas alieniorem et minus faventem reddas , sedin posterum te prudentiorem et moderatiorem exhibeas praesertim erga eun, qui jamantea erga te magna patientia est usus et tibi tuisque quam optime ex animo cupit.“ —

Difficultates hae inter Tychonem et Kefilerum iterum ortae post reditum Kep-leri (mense Augusto) compositae esse videntur; in gratiam Tycbonis recepms est etea, quae Tycho ipsi elaboranda commisit, fideliter peregit, libellos conscripsit contraUrsum et Craigium (p. I. 217 ss. et 280), quibus Tychonem defendit contra Ursi calum-nias, et Craigii sententiam de cometis refutat. Haec ipse refert Keplerus: A Sep-tembri inquisivi eccentricitatem Solis, in quo labore Tycho mortuus est. Mensisnobis eo curando dum aegrotaret et sepeliendo mortuo consumtus. Inde usquead ferias natalitias relegi Progymnasmata, scripsi indicem, concepi notas,,quarum aliquae, privatae monitionis causa scriptae, postmoduin per simultatesnostras me non amplius consulto fuerunt ita ruditer et cruditer, ut e:ant a meconceptae, citra omnem necessitatem impressae, consilio, ut ajunt, ne haberemego quo calumniarer. — Mortuo Tychone Barwitius mihi 26. Octobris ultrosalarium Caesareum annunciavit; id ut confirmaretur petendum erat, donectandem 9. Martii 1602. primam accepi pecuniam. — Tycho Braheus in ulnisD. Erici Brahe aspectante me exspiravit. Moriens a me, quem in Co-pernici sententia esse sciebat, petiit, uti in sua hypothesiomnia demonstrarem.

Mortuum Tychonem Keplerus prosecutus est Elegia in obitum Tychonis Brahe,quam fol. 138 ss. praemisimus.

Tychone etiamtum vivo Pragam venit initio anni 1601. Davides Fabricius exFrisia orientali, literas secum ferens commendatorias Eberhardi Schele. orientalisFrisiae „secretarii“ (cfr. III. 727), qui postea (Id. Junii) haec dedit ad Tychonem „exareo Auricana“: „Non dubito, meas una cum latore, D. Fabricio nostro, te accepisse.Non potui quin te hac schedula inviserim, sciscitaturus, num salvus ac incolumis advos pervenerit. Multa nempe metuebat atque ut mihi videbatur sibi persuadebat,quasi non sine periculo hoc iter perficere posset. Persuasum vero habeo, Fabriciumincolumem ac salvum huc reversurum“ etc. — Pragae versans Fabricius Keplerumfrustra visitare voluit absentique literas dedit aegre ferens illius absentiam (cfr. I. 305),quas brevi sequebantur aliae ex Frisia, unde orta est familiaritas inter utrumque,per totum decennium non intermissa. (Rollenhagius d. 15. Maji 1601 Tychoni nunciat,Fabricium ex itinere suo, quod ad illum instituerit, rediisse, Tychonis studia, ut mereantur,commendasse observationesque suas coram ostendisse, et his finem facit: „Dolui profecto,Ganymedem tam elegantem Frisios potius boves pascere, quam ab aquila Joviali raptumDiis in coelo ministrare.“)

Amici et fautores Kepleri mortem Tychonis in bonum augurium vertebant. Sictheologus Hafenrefferus scribit (14. Nov. 1601): De morte Tychonis non sine

magno dolore audivi. Lenivit dolorem spes, quae eum nobis superstitem fecit,

qui divina adjutus ope imperfecta Tychonis opera perficere potest. Quae res ita merefecit, ut quantum doloris immaturus ille Tychonis obitus mihi attulisset, tantumgaudii et congratulationis haec fida successoris dexteritas felicissime sperata super-adderet. — Herwartus (2. Decb.): .... kan ich Im gar nit rathen, dass Er an einigander Ort weckh trachtet, dann ich für vnzweifelig halte, Er werde dieses Orts inKurzem zu grossem Aufnebmen kommen, da ich dann, so viel an mir, treulich fordernhelfen will. Allein seie er caute et circumspecte, dass er bei den Erben in keinMistrauen komme. So wolle sich der Herr mit der Besoldung nit so gering vnd ein-gezogen beschlagen lassen, sondern eine starke austrägliche Besoldung praetendirenvnd dieselb nit pro quantitate corporis et tenuitate victus, sed pro magnitudine animi