744
Vita Joannis Kepleri.
decrevit, salarium denunciavit, petere jussit aliquam summam. Usus ego con-siliis aliorum, quod meam quidem personam attinet, summam arbitrio Caesariscommisi, quod vero perfectionem operum Tychonis, quorum potissimo vivusTabularum Rod olpli aearum nomen fecit, dimidiam Tychonis summam,se. 1500 florenos annuos petii, pollicitus, si Caesar totos 3000 Tychonicosdet, me bene collocaturum adscitis collegis et calculatoribus et exquisitis doc-torum consiliis. Responsum quodnam futurum sit, tempus patefaciet. Egoplenus spe sum. Nam si milii de potiori Deus prospexit, de materia se. exer-cendi ingenii, utique et de sumtibus prospiciet. Adeoque si Deo curae estastronomia, quod credere pium est, jam ego spero, me in ea aliquid praesti-turum, cum videam, quam fataliter me Tychoni Deus adjunxerit, nec gravis-simis incommodis ab eo divelli passus sit. Quae Tycho praestitit, ante an-num 97. praestitit, ab eo tempore res ejus in pejus ruere, ipse curis immani-bus distineri, puerascere. Patria inconsiderate deserta ipsum afflixit, aula haecplane perdidit. Non enim erat is, qui cum quoquam vivere sine gravissimisoffensionibus posset, nedum cum tantae amplitudinis viris, sui sibi consciis,regum et principum arbitris.
Dum vixit Tycho haec praestiti: Theoriam Martis exstruxi, ut sensus
subtilitatem facile adaequaturus sit calculus. Simplicissima fit, constans
unico circulo in periodos singulas. Theoria Solis vel Terrae ipsi plane fitsimilis. Cum in duobus planetis successerit ex meris observationibus, median-tibus demonstrationibus, jam spe devoravi planetas ceteros venturos ad eas-dem leges. In Lunae hypothesi perquam dubius sum, cum enim in Terra etMarte constet, dimidiae aequationis maximae sinum esse planetae cccentrici-tatem, credo idem et de Luna. Sed causam physicam nescio quomodo appli-cem. De obliquitate eclipticae scribe quid sentias, et quot eclipses vel in-veneris in veteribus vel computaveris. Catalogum modo desidero, scio labo-riosum esse, describere calculum. Mitto exemplaria orationis funebris,
ubi meum carmen est. Errata sunt aliqua et in nomine meo ex incuria M.est omissum, ne id putetis studio et contemtim factum.
Ad Maginum mense Junio scripsit Keplerus: Tycho ut in Bohemiam venit,me ad sese suaque studia visenda invitavit: iter suscepi, vidi, probavi, ad-miratus sum, concupivi, haesi denique. Movit me potissimum quod, quamjam diu meditor, Harmonicen Mundi perficere, nisi restaurata per Tyclionemastronomia aut comparatis ejus observationibus, non possum. Premit Tychopleraque; labora inquit tu quoque, credo quod Copcmicanae hypotheseos de-fensorem, alius ipse sententiae, spectare constituit. Quae in Marte jam olimperfecit, ea profert; his observationibus potitus jam annum integrum Coper-nici hypotheses examino, in Marte praecipue.
Finem facit Keplerus epistolae hujus longioris (III. 37—46) petens, ut Maginusobservet Lunam quoties possit in nonagesimo gradu et observationes sibi communicet,curaturum se, ut Tychonicas observationes Maginus vicissim habeat; ita futurum, utLuna interdum simul utroque loco observetur sicque ejus in variis anomaliae locisaltitudines innotescant etc.
Ex epistolis Hafenrcfferi et Ilerwarti ad Keplerum hoc anno datis destudiis Kepleri praeter ea, quae supra ipse recensuit, haec insuper occurrunt. Ilafen-refferus scribit: „Quae ad me et de astronomiae statu et de cogitationibus tuis depopulorum propagatione“ (dicit forte disquisitionem de Oriyine Gentium, quam vol. VII.p. 788 ss. e codicibus Pulkoviensibus desumtam exhibuimus), „tanto mihi jucundiora fue-runt, quanto utriusque studii ardentiore flagro desiderio. Sed ad haec justa responsa