758
Vita Joannis Kepleri.
dedicatione munus ab imperatore acciperet, quod bis nunciat Ilerwarto (10. Dec.):Illud satis hilare, quod Magu. Tuae et D. Pistorii commendationibus, quaeBarwitio sedent in memoria, tantum apud Caesaream Majestatem effectum est,ut mihi pro dedicatione mei libri 100 thalcri sint donati. . . . Negotium dome-sticum plane negotiosum est, utpote muliebre. Quid enim turbarum 15 vel16 mulieres ad meam puerperam vocandae, convivio excipiendae, deducendaectc., quid negotiorum non exhibeant? Natus enim milii filius 3. Decem-bris, baptisatus nudius.
Baptisatus 7. Dec. in collegio Wenzcslai in auditorio (nomine Fride-ricus), ibi enim eram inquilinus 1). Reschalii rectoris, a concionatore subutraque. Patrimi: Herr Steffen Schmid, Reichspfenningmaistcr, Herr MatthaeusAVagger (Wackherius), lleichshofraths Referendarius, Herr Joseph Ilcttlcr,Badischer Gesanter.
Thema genethliacum: Melancholicus et asthmaticus, pumilis erit, quiaQ) ' n □ rf > A et $ in ortu, et % cum Q.
Item de morbo suo nunciat Keplerus Longomontano et Fabricio scribens:Ab initio anni 1604 redii ad Martem et Commentaria scripsi, et tabulas Martis,adjutus a studioso meo; periclitavimus etiam physicam hypothesin. 0 imma-nissimum laborem! Credas mihi, quadragies minimum usu venit, ut per 181vices eadem operatio traduceretur. Simul autem et operam liberis dedi genui-que filiolum Fridericum; simul et bimestri tempore aegrotavi ct una uxor;simul nova stella exorta occupationes peperit; simul migravi in nimis longin-quas aedes *) et mille alia negotia domestica et in Styriam scriptiones, aulicaex Tengnaglio discas peto; credo quod dimidium temporis eripiant. —In ipsaquadratione ovalitatis meae (in Marte), infero enim eam, ut alii videant, quantaemolis fuerit, importunus quidam hospes per arcanos aditus se in meas aedesintulit meque perturbavit 3. Dec. mane, nomine Fridericus Keplerus Pragae.Junio et Julio decubui cum uxore, illa ephemera, ego erratica et bilosa febri,quartum recidiva, cum subinde in diaeta peccarem. 29. Maji adegit meuxor importunitate sua, ut, quia balnea horret, vel tandem aliquando corpusabluerem. Immersit me in labrum aquae bene calefactae, qui calor me afflixitmeque coangustavit circa praecordia. 31. Maji purgavi, ex more ususnayxvfJMYcoycp leni. 1. Junii venam secui iterum ex more, non urgente morbo,ne suspicione quidem morbi. Miuuto sanguine bene habui per horas aliquot,vespere facto difficilis me somnus invitum in stragula conjecit; praecordiacoangustabantur. 2. Junii non optima tempestate, calida tamen, transivi inminorem urbem, ut mihi melius esset motu uso. Biduo hoc rhenano vinoperquam generoso eram usus, sed ad hujus diei prandium frugaliter vixi.Circa horam p. m. tertiam horror me excepit, dum domum contendo, et utfit apud me in omnibus febribus, cerebrum incaluit somno, dormivi inquietetoto pene biduo, nullo usus cibo; subinde vomui bilem admodum corruptam.Paroxysmos nullos vehementes habui. Totus morbus in effusione bilis in ventri-culum fuit. Triduo post, nempe 4. Junii, incidit una uxor mea in quotidia-nam febrem, tanto periculosiorem, quod esset gravida. Reliqua particularianon annotavi, nisi quod ad 6 vel 7 septimanas conflictatus ea sum. Inter-dum 10 diebus liber, ut sanus crederer, itaque usu vini ad vomitiones bilisredii et ad horrores, cum duraret obstructio alvi. Credo, me ex eorum numero
*) Ilerwartus inscripsit literas d. 9. Kov. scriptas: „Hern Kkepler, in des KönigsWenzeslai collegio bey der Metzg zufinden.“