1604.
759
esse, quibus ex bilis folliculo meatus in ventriculum abit, qui solent esseßoaxvßioi.
Post absolutam Opticam rediit Ivcplerus ad Commentaria Martis, quae hoc annomajorem in partem absolvit (cfr. vol. III. p. 7). Martem observavit ä d. 27. Febr. ad10. Martii, ejusque parallaxes inquisivit. Praeter hanc iu Martis motibus locatamoperam plurimum laboris et temporis consumtum est in observanda describendaquenova stella, quam primum conspexit Iveplerus die 17. Octobris.
Descriptio stellae germanica (I. 473 ss.) absoluta est mense Decembri, paulo postmissa ad Fabricium cum Optica et Prognostico in annum 1605. Prognostici dedicatio dataest d. 23. Octobris. Senatui Tubingeusi Opticam tradidit Keplerus his adjunctis literis, desum-tis ex tabulario Tubingensi, liberaliter eas nobis concedente professore Tubingensi D. Roth.
Reverendi, Nobiles et Clarissimi Viri, Magnifice D. Rector, cctcriqueProfessores et Praeceptores colendissimi.
Cum superioribus nundinis Francofortensibus specimen officii mei, quoin praesens apud S ,m C‘ ra M* 0 " 1 fungor, Paralipomena scilicet ad Vitellionemseu Astronomiae partem Opticam et in ea tractatum de verissima ratione visionisin publicum dederim: admonet rae jucundissima et gratissima Academiae vestraemeorumque in ea positorum tirociniorum, titulorumque et honorum acquisito-rum recordatio, ut M. R. VV. exemplar unum, si dignum videbitur, in biblio-thecam Vestram inferendum (Francofurto per Cellium Tubingam transportatum),obsequiose offeram atque donem et hoc pacto tanquam ex intervallo meimemoriam apud M. R. V. renovem atque propagem.
Quod meum tenue munusculum si M. R. V. gratum accidisse intellexero,dabit id mihi stimulos ad astronomiae exoptatam omnibus Academiis restau-rationem ex summi Viri Tychonis Rrahe diligentissimis observationibus conti-nuandam et pro ingenii viriumque mearum a Deo obtento modulo maturan-dam. Spem enim inde concepturus sum, etsi rei familiaris aliquam jacturamsim facturus, fore tamen mihi in patria mea fautores atque patronos non de-biles, qui mei meorumve olim rationem omnino sint habituri, meaque studiaprincipibus viris et sibi ipsis commendaturi et pro temporum locorumque con-ditione compensaturi.
Versor jam in Commentariis de motibus stellae Martis, in quod opusrefero, quae circa hoc sidus intra quinquennium continenti labore exploravi,manuducentibus Braheanis observationibus, et quod jam demum video, plurasunt exploranda. Quae sive inveniam sive non, certo tot jam et talia in-venta sunt, ut astronomia plane nova videri possit; quodsi me de hac vitadecedere contingat, non publicatis et in discrimen adductis hisce meis labori-bus, ad illustrationem admirandae sapientiae divinae pertinentibus, id equidemmihi accidet acerbissimum. At occasionem edendi nondum video: transegienim cum Nobili D. Francisco Tengnaglio, S. C. M ,u Consiliario Bohcmica-rum Appellationum, utpote Tychonis Brahe p. m. genero, ut ille mihi Brahea-nas observationes porro quoque impertiret (retinet enim illas, quoad haeredesadhuc sedecim millia a Caesare recipiant), ego vero obligatus sim, nihil sineipsius consensu edere, priusquam ipse Tabulas Rodolpheas absolvat, ad quastarde sese comparat. Et periculum est, ut sicut bactenus identidem, sic porroquoque cum ipso contendendum mihi sit, dum ille sui soceri honorem, egolibertatem philosophicam unice spectamus. In hoc casu cautionem hanc mihisuadet fiducia inventorum meorum, ut exemplum Commentariorum apud Aca-demiam patriam deponam, quae, si me contingat mori, editionem eorum pro-curet. Etsi igitur decuisset me ista per D, Macstlinum tractare, at quia is