Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
760
JPEG-Download
 

760

Vita Joannis Kepleri.

me per quinquennium jam toties rogatus jucundissimo suo per literas alloquioprivavit, nescio quo suo consilio meove merito: circumventus igitur solitudine,M. R. V. ipse milii advocatus etiam atque etiam rogo, ut mihi rescripto ali-quo voluntatem suam super hae re significent, denique me sibi commendatumhabeant. Valete 12. Dec. 1G04. Pragae.

M. R. VV.

officiosissimus et gratissimusdiscipulus et civisM. Jo. Keplerus.

(Inscriptio: Magnificis, Reverendis, Nobilibus, Clarissimis Doctissimisque Viris,DD. Rectori et Senatoribus inclytae Universitatis Tubiugensis, Dn. patronis et prae-ceptoribus meis eolendissimis etc. Tübingen.

(Responsio senatus ad has literas legitur vol. II. p. 34.)

Ex epistolis Kepleri et amicorum datis redditisque sequentia desumsimus.Paulus Virdungus mense Februario accepisse se refert Kepleri literas, c. finemanni 1603. datas: „quoniam aliquammulta minimeque vulgaria literis tuis continentur,veniam mihi dabis, si ad singula paulo fusius respondeam. Primum a te vehementercontendo, ne Papio succenseas, quod is mihi partem literarum tuarum, in quibus de

motu Martis disserueras, communicavit. Quaenam Dasypodius, olim patronus

et fautor meus, animo versaverit, ex scheda adjuncta videre licet.“ (MauritianarumInstitutionum mathematicarum libri XV. etc. Cfr. Ilanschium p. 213.) Ilis subjungit Vir-dungus plura de vita Dasypodii, qui res familiares vario modo afflictas expertusesse dicitur. „Arcana quaedam vis fati videtur, ut qui studia haec tam excellentiatractant, cum multis adversitatibus conflictari necesse habeant, quae illorum laboresretardant vel impediunt prorsus, quibus Tychonem exercitum fuisse ac te etiamnum

exerceri videam“. „Saepenumero optavi, ut tandem aliquando Tycho inventa

sua publicaret. Cujus quidem voti cum ex parte jam sim compos factus et funda-menta praecipua jacta videam, tanto magis ad ea, quae perficienda restant, anhelo.Qua iu parte te plurimorum desideriis satisfacturum haud vane speramus, optantes utdifficultates, quibus es circnmseptus, removeantur et tuorum laborum ratio habeatur.Simultates tibi cum haeredibus Tychonis intercedere, invitus intelligo, quas sopitas etexstinctas cuperem. Rationes satis ponderosas agnosco, quibus inductus ea, quae

propalanda nondum sunt, intra privatos adhuc parietes retineas. Vehementer

optarim, ut amanuensi tuo prospicere de commoda conditione possem; sed quoniamnunc in loco minus ad eam rem promovendam apposito haereo, doleo, me id quod

maxime velim praestare re ipsa perficere minime posse. Quod lunares hypo-

theses et tabulas a Tychone constructas in formam faciliorem redegeris, non poeni-tendam operam te locasse judico. Ardenter expeto,- ut illa tua compendiosa ratiouna cum Commentariis in Martem, Vitellione nova accessione locupletato ceterisqueex politissima ingenii tui officina prodeuntibus primo quoque tempore lucem adspi-ciant.“ Kepleri responsionem datam esse mense Aprili 1604, ipse refert Virdungus iuliteris posterioribus, quae vero nihil habent, ex quo quid responderit Keplerus appareat.

Jacobus Chris tmannus, professor Heidelbergensis, describit in literis (d. d.11. Apr.) speculam astronomicam Heidelbergensem et petit a Keplero „ut de obser-vationibus coelestibus et de modo astronomiam promtam ac facilem certamque con-dendi per literas disserere non gravetur.“ His addit professor linguarum scilicet orien-talium: „Gratum etiam mihi fuerit, si quos scrupulos concepisti, ex quibus te penitusevolvere nequeas, eosdem mihi communices; dabo enim operam, ut consilium sanumet salutare inveniam, si non plenam resolutionem suggerere valeam.“ Judicium Kep-