Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
761
JPEG-Download
 

1604 .

761

lcri de libro Christmänni (Observationes Solares) in Optica (vol. II. p. 324), eodemforte tempore scriptum quo accepit literas Christmänni, haud sane dubium relinquit,Keplerum non respondisse. (Cfr. vol. II. p. 431 ss.)

Adiit hoc anno Keplerum „Anselmus Ilagenlojus“ (Hagenlocbus), pastortum temporis Katisbouae, petens ut sibi transmittat themata genethliaca imperatorisEudolphi ejusque fratrum. „Dabis“, addit in subsidium petitionis suae, „hoc communinostrae patriae. Ego enim Böblingae, tu (quod ex avo tuo paterno Wilae me anno1594 audivisse memini) Magstadii natus es“. Quibus verbis motus Breitschwertusiu Vita Kepleri locum quo natus sit Keplerus non Wilam, sed Magstadium esse quasicertum constituit, hoc addens, Hageulochum anno 1594 diaconum fuisse Leobergäe,quare testimonium hujus viri omnem dubitationem tollere. Nos plane abhorremus abhac sententia, quae nulli alii testimonio innititur, quam hujus viri, quum contra ipseKeplerus Wilae se natum esse dicat et scripta publica varia Wilam, neque ullibi Mag-stadium patriam esse testentur. Leobergae insuper Ilagenlochus versabatur anno 1581.tantum a festo pentecostes in diem Michaelis, quo die Stuttgardiam, anno 1586 Laub-hemiurn et 1591 Batisbonam „translatus“ est (ipso teste Ilagenlocho). — Mentionemfacit Ilagenlochus „geniturae Rudolphi nostri et archiducis Maximiliani, una cumTureae Mahumetis“, quam Paulus Sutorius Noribergensis paucis pagellis in publicumemisit. Keplerus hoc Sutorii scriptum examini subjecit, quod p. 300 ss. exhibuimus.

luitio anni retulit Keplerus Conrado Gerhardo medico*) de studiis suis,qui Donauvcrdae Novembri respondit: Literae tuae Januario hujus anni datae et alteraeaute biennium scriptae mihi fideliter sunt redditae. Quapropter ea te cura nunclibero, quam de interceptione in proximis literis gerebas. De restauratione totiusastronomiae quod scribis, vehementer placuit et rogo, pergas inchoatum opus ad per-fectionem deducere suam, despectis ab alto ceteris, si qui vel ab aula vel a generepraedecessoris tibi obicem ponere nituntur. Nemo magnus sine invidia factus est un-quam. Provocas me praeterea in arenam et certamen offers de certitudine artis astro-nomiae et ehymiae, sive etiam medicinae. Mitte mihi opera tua omnia, inprimis

aveo videre prognosticum tuum in annum futurum. Hujus enim anni prognosticum,quod mihi principio anni miseras, ob certas tempestatum praedictiones prae ceterisomnibus mihi placuit; quodsi futuri anni tale erit, veteranum te facies et Caesiumuovitium.

Praemissa ex epistolis ad Keplerum datis desumta adumbrant quadamtenus ea,quae hoc anno in studiis profecit et quo alii ipsum coluerint amore vel reverentia.In epistolis, quae supersunt, ab ipso hoc anno scriptis, haec occurrunt notatu digniora.Cum Fabricio tractavit Martis theoriam, magis magisque quo exitus pateat cognos-cens (cfr. annum 1603 et vol. IU. p. 87 ss.); qualis ipsi fuerit ratio cum Tychonishaeredibus, his refert: Tengnaglius accipit quotannis mille; hic vellet, me meis

*) Gerhardus, IViirttembergensis, cum Keplero Tubingae literas tractavit; a principeKirchhemium et Teckium vocatus et thermis Bollae praefectus est. Simul ehymiam colebatquam ob rem Stutfgartiam arcessitus est, „ut adesset, quo praecipue in chymicis princeps proconsiliario uteretur“ (1598—1603). Cum Theologis Württembergeusibus ob fidem suspectusesset, princeps eo adactus est, ut eum ab officio suo removeret. Keplero scripsit anno 1603,petens, „ut tantum veteri nostrae amicitiae tribuas et nuncies, si munus medici Pragaevacaret aut imperator medicum desideraret versatum in rebus chymicis. Neque illibentertali in loco essem, ubi in religione nulla movetur difficultas“. Paulo post nunciat Keplero,se Douauwerdae functionem medici consecutum esse. Qualis fuerit chyrnicus, ex his patebit:„Stuttgartiae retulit mihi unus ex laborantibus principis, equitem Malthensem Millefels in-venisse pulvisculum, quod quantitate pisi ex 4 marcis plumbi effecerit 4 marcas auri. Habeshic certitudinem ehymiae, quae ex astronomia refutari non potest.“ Joecherns refert Ger-hardum anno 1616 Argeutoratensem medicum.