Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
767
JPEG-Download
 

1G05.

767

aliud agens et cum aliis colloqucns, amisi. IIoc retineo, quaesisse te per-quam amanter et honorifice de meis studiis. Ego vero, ex quo ad M. T.ultimo scripsi, nihil praestiti. Nam per tres menses abfui in Styria, ubi sin-gularem D. Casalii benevolentiam expertus sum, quam tibi ascribo acceptamquefero. Jam accingo mc ad descriptionem stellae novae et quia mihi res est futuracum philosophis, de fato, fortuna, casu, dum expendo mirabilem concursumconjunctionis magnae et stellae, ideo coepi legere Augustinum de Civitate Dei.

Theoria Martis exspectat aliquem, qui sumtus in opus conferat. D. Pisto-rius in spem me erexit, nuncupata Caesari sumina octingentorum, qua opushabeam, quae spes utinam milii non damnosa et temporis jactura fiat. Quodsietiam pecunia in promtu sit, prius mihi Tengnaglii consensus erit impetran-dus, cui obstrictus sum. Ad Hipparchum igitur meum sum propensior. InSaturno puto jam prope peractam rem. In Jove parva difficultas. Venerisepicyclus (mihi eccentricus) moderatam habet cccentricitatem. In Mercurioaliquid tentare cogito: eo succedente jam Ephemerida in sequentem annumanimo concepi, Deo vires ct otium largiente. Laboravi in Hespero nonnihilex quo redii, sic et in Luna, ubi novas cudi tabulas, ut Luna ceteris fiatsimilis. Ex iis jam est facta Ephemeris opera studiosi. Saturni et Veneristabulas prosthaphaereseon orbis annui generales inchoavi ante discessum inter-caque dum absum per studiosum pene perfeci. In Lunae motibus ad causasphysicas referendis multum sudo. Est enim Luna dissimilis Marti in ea re,quod duas habet inaequalitates reales, Mars unam solum realem, reliquamopticam ex orbe annuo. Sed tamen et hic magis nuper in una hora perfeci,quam quinque praecedentibus annis. Exspecto tamen, ut consentientia sibimutuo deprehendam. — Habes abunde satis verborum. Vale etc.

Maestlino Keplerus respoudit ad literas, quas supra (p. 763) proposuimus,d. 5. Martii 1G05: Quanto me gaudio tuae affecerint literae, Praeceptor colende,tute ipse aestima, qui toties pulsatus meis importunis literis tandem respon-disti. Ordiar autem responsum meum a refutatione tuae evaxw ona s- Graduset honorum eminentia penes me nulla est, vivo in theatro orbis privatus; siquid de meo salario ex aula extorqueo, laetor me non in solidum de meovivere. De cetero sic me comparo, ac si non Caesari sed generi humanoposterisque serviam, qua fiducia et gradus et eminentias omnes cum ipsis, siopus est, auctoribus occulto supercilio contemno; mihi hunc unum ob oculoshonorem pono, quod divina dispositione ad observationes Tychonis promo-tus sum.

Eclipsium observationes qualesquales videre tamen gestio, saltem quanti-tates obscurationis maximae. Jam in tuo aere sum, qui senatui debi-

tum (Optices) exemplar instruxisti ut par fuit. Iiogo moram exiguam feras,satisfaciam tibi per meam matrem, quae hic co nomine habet literas, ut mit-tat, quod et Besoldo reponas.

De Martis motu scribam clarius. Distantiae a Sole non ut in

circulo perfecto, sed ut in ovali, cujus tandem post infinitos labores descriptio

inventa est. Hoc jam opus, hic labor fuit, reducere duas falsas hypo-

theses in unam veram, ubi verti me in mille formas, quarum aliquas forte insuperioribus perscripsi. Ncc aliter fieri potuit, nisi naturalibus causis investi-gatis. Saepius jam usu venit, ut triumpharem ante victoriam, quod

deprehendi, ubi ad plures observationes veni. Nunc tandem, si quae tentave-rim, quae excesserint, quae defecerint, quomodo haec novissima ratio in medio-critate illorum versetur, perpendo, spero denique debellatum esse.