Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
800
JPEG-Download
 

800

Vita Joannis Kepleri.

Sed quia commenta sua opponit veritati oculorum, quid aliud exspectabitquam ut cordati omnes dicant, illum cum ratione juveniliter insanire? Nequetamen memini omnium, erunt fortasse multa acriori censura digna, quae siserio librum legero et si tempus ad hanc operam impendere potero, pauculisverbis consignabo. Contumeliosius nihil deprehendi, quam verba tituli supraallegata. Denique talis libellus videtur, qui et sine veritatis jactura negligiet salva gravitate viri cordati refelli publice possit, si talis refutatio susci-piatur instituendi causa juvenem non sane malum, nec indoctum impolitnmve,et cum illo multos alios in eodem luto haerentes. Ita mihi visum, pluraforte alias.

Tuam incrementorum Veneris decrementorumque observationem antenostros tumultus magna jucunditate legi, cum literarum et philosophiae culto-ribus communicavi etiamque Caesari nunciandum curavi. Cupio spectator esse.Instrumentum habet 111. Orator cetera optimum et quo heri, dominica Palma-rum, vidi, ni fallor, omnes quatuor (satellites Jovis), sed quod non ampliusquam septuplicat diametrum. Luna enim nudo oculo visa aequat maximamLunae maculam in instrumento. Hoc instrumentum non suffecturum puto adSaturni Venerisque figuras dignoscendas. Inopinata mihi quodammodo fuittua observatio. Nam propter ingentem claritatem Veneris opinabar, propriumin illa lumen inesse. Itaque multum mecum meditor, quali superficie globumhunc oporteat esse praeditum. Mirum nisi Cinthia tota aurea est, aut, quodFundamentis Astrologicis dixi, electrina. Atque illa te, nisi tetrico vultu aver-saris, blande respiciat. Vale.

L. Baro Joannes Iloffmann Keplero tradidit vitae suae descriptionem, a seipso conscriptam, ut corrigeret, quae minus apta viderentur, atque ut judicium de easibi communicaret. Keplerum huic petitioni fautoris diuturni satisfecisse apparet exresponsione Iloffmanni, data Pragae („ex lecto“) d. 28. Decembris 1GI1. Heri, scribitHoffmannus, legi partem tuarum notularum. Gratulor de benevolentia mihi et omniaprobo. At ignosce, mi Keplero, tibi in omnibus prudenter quidem prospicienti si nonausculto, sed larvam ingenii sequens menti propriae adhuc hic indulgeo. Dum enimmea ista, quae ante annum aegrotans in pagellas quasdam negligenter conjeci, tuanunc excitatione repeto, reperio errata quidem plurima, quae tuis oculis lynceis nonmirum si nauseam pftrinnt et taedium. Cum vero haec eadem vincat humanitas etaffectio, video quod succurrere cupis. Hic occurrunt e regione rationes aliquae, nifallor haud leves, quae meliora tua et bonam intentionem ubique non admittunt.Meliorationes tuae antea a me fassis contradicere, simulationis suspicionem injicereet mendacii arguere videntur, et sic corrigenda integre omnia, vel nihil. Deinde est

mihi stilus, quantumvis tenuis et negligens, semper idem et instar innatus. Me

dilucide omnium non dare rationem, quae iunuo de literarum studiis, de disciplinisetc., ne te afficiant oro. Attingere tantum leviter ea intentio erat, quae praeterire nonpotui. Scribo quaedam, ut stupidis quibusdam cor premam, quod non inconsi-

derate geminato sensui involvo. Quem volo, capiet, aliorum interest nihil. . . . Haecad te molestia morbi mei expressit. Si non omnia, ex omni angulo decore et decenter,amanter tamen, mihi crede, et in hunc finem solum, ne si tecum omnino me sentirenou conspexeris, aliter hoc accipias aut de libertate tua quicquam remittas. Amoenim illam, unicum amicitiae verum cor. Vale, teque ipsum exspecto, quando eritgratum. — (Inscripta est Hoffmanni Vita „Doucano“, eamque Iveplerus, forte descrip-tam, secum retinuit; inest codici Vienniensi, qui continet Epistolas Kepleri aliorum-que mutuas, unde desumsit illam Hanschius et collectioni suae inseruit, ubi legitur ap. 151 in 161.)