824
Vita Joannis Kopien.
esset. Ego nt Argentorati imprimeretur non consuluissem, Rüslinus nimis illic notusest, ideo ejus fautores facili occasione remoram interponere potuissent. Fortius ergout urgeas vel editionem vel restitutionem tui scripti opus est. Vir est cordatus, sedprimo conceptae opinionis nimis tenax, ideo ut se evolvat, undique quascunque rationescolligit. — De chronologico nostro studio tu me nonnihil erigis ... (cfr. vol. IV. p. 121).
De maculis in Sole magis magisque turbor. Multum me movet quod scribisde divisione unius in plures et coalitione plurium in unam.... De Lunae inaequali-tate quae scribis me magis confirmant praesertim iu iis, quae in „Dissertatione“ scripsi...(cfr. II. 784).
Ad editionem Copernici redit Maestlinus in literis d. d. 17./27. Maji 1614, re-spondens ad Kepleri litcras, item deperditas, quas ille dederat d. 24. Aprilis. „Quidtypograplius Basiliensis agat, anne in editione Copernici pergat, nescio. Responsumad litcras, quas ad ipsum dedi anno superiori et proxime praeteritis nundinis, nullumaccepi. Khetici Narrationem editioni omnino adjungendam, intelligo tibi quoque con-sultum videri, sed typograplius persuadendus est, ne eam ex priore olim CopernicoBasileae excuso addita editione desumat, ea enim nimis vitiosa est et a mente Rbeticiplurimum abest.
D. Roeslinum audio iterum quid moliri. Viri boni voluntas laudanda, sed ab-errat a semita veritatis et aegre admodum sententiam mutat. Calvisium miror quidtentet; scriptum ejus nondum vidi. Anne in tanta luce proditis solidis fundamentislucem non videt, vel anne ipse, qui magnum chronologi nomen et laudem consecutussibi videtur, jam turpe sibi putat de erroribus admoneri? Epistolam tuam in ipsumeditam esse, ex catalogo nundinarum video; eam nondum vidi, laboro tamen ut breviex Argentorato habeam. — Nodus Herwarti profecto arte opus habet ut solvatur,puto tamen et ego, sectione non opus esse, licet capita admodum sint recondita. —Galilaei scriptum, quod italico idiomate editum scribis (de maculis solaribus), optaremlatine etiam prodiisse, praesertim si in eo, ut dicis, omne tulerit punctum .... (cfr.II. 785). De eclipsi Lunae ego propter coelum nimis nubilum prorsus nihil viderepotui. Gratissima mihi fuisset ejus observatio, praesertim quod per eandem ea quamanno 1590 habui repeti potuisset, Luna videlicet deficiente utrumque luminare suprahorizontem. Optandum est, ut Deus largiatur sudum coelum die 7. Octobris, quaLuna oriens eclipsabitur. Ea enim egregie illi in anno 1590. observatae respondere pote-rit. Etenim sicut haec in anno 1590. fuit matutina in occidente, ita illa in Octobrifutura erit vespertina in oriente.
Chronica tua scribis quidem te mittere mihi legenda, sed alia schedula literis-que inclusa, te tecum retinuisse, quia D. D. Langjahr de ejus onere questus fuit.Non autem dubito quin doctissime sint chronica illa conscripta. —
Marcus Welserus refert (Julio mense), Galilaeum ad Kepleri sententiam demaculis solaribus longe propius quam ad Apellem accedere videri (cfr, II. 776). Ilisaddit: Memini, te aliquando mihi in quaestione ponere, an Porphyrius ipse commen-tarium suum in Ptolemaei Harmonica imperfectum reliquerit? Ad quod quid respon-derem neque tunc habui neque nunc habeo. Moneo tamen, in nostrae reipublicae biblio-theca manuscriptum haberi Ptolemaei Harmonicorum libros tres cum Porphyrii enar-ratione primi et secundi capitum secundi libri, unde facile colliges, anne defectus tuicodicis aliqua ex parte juvari possit. Adsunt quoque Aristidis Quintiliani de Musicalibri tres, quos fortasse non praeter rem sit Ptolemaeo et Porphyrio adjicere. (Quaede his egit Keplerus cum Ilorwarto anuis 1599 ss., leguutur vol. V. p. 30 ss.)
Ex epistola Simonis Marii, qua d. 26. Augusti respondit ad illam Kepleri,quam vol. II. p. 473 proposuimus, haec illa supplentes desumsimus. Literae ad