1613 .
825
Odontium datae*) non eo animo a me sunt scriptae, ut publici juris fieri vellem, sedprivatus privato quod tunc temporis erat meum propositum bono animo detexi. Verumsi scivissem, eas perventuras in manus tuas, utpote viri ingenio subtilissimo et acu-tissimo praediti, longe aliter eas informassem. Asseris, ne literam quidem con-
tineri in Sacris, qua physica doceantur, quod apud me valde est ambiguum: quaeroex te, an primum caput Geneseos non pliysica doceat? Nam in co capite habeturaliquid, quod nulla ratione, ut opinor, cum mobilitate Terrae conciliari potest. Cetero-quin ego plane admiror tuas divinas et stupendas adinventiones, quas in Commen-tario de motibus Martis publicasti et vere te virum et astronomum physicum praesti-tisti. Non ego is sum, qui simpliciter negem, me unquam in astronomiam Aristarchi-cam consensurum esse, sed hoc saltem dico, nondum omnes scrupulos milii ademtosesse.... Arripis observationes meas in motibus quatuor Jovis circulatorum, quosmotus sui aequalitate centrum Jovem et per consequens etiam Solem respicere de-prehendi, et infers, vel hinc satis constare, Solem non tantum planetarum, sed ettotius universitatis centrum existerc. (Haec non dixit Keplcrus. Cfr. vol. H. p. 475 lin.6 ss.) At non sequitur: Jupiter cum suis asseclis respicit Solem tanquam centrum, ergoSol est centrum totius universi. Imo ego existimo, hunc mundum Jovialem refragariopinioni Copernicanae. Quod in parte fit, in Joviali mundo, cur illud in toto, inmuudo solari improbemus? Ut ita Jupiter sit quasi alter Sol, et quemadmodum Ju-piter est mobilis, quod negari non potest, et nihilominus suos asseclas quatuor se-cum circumfert ex naturali concomitantia (ut verbo Tychonis utar), ita Sol angustis-simum circuitum circa Terram faciens secum circumferat quinque suos satellites, planetas.Praeterea hae meae observationes nullatenus pugnant cum generali hypotliesi Tycho-nis, prout ipsemet facile intelligere potes, ut cui ea est notissima. Rumor apud
nos est, comitia Noribergam transferenda ob pestem llatisbonae grassantem. Quodsi fit, brevi tecum ero vel tu mccum hic Onoldiae. —
IIoc propositum peregisse Marium, neque vero Noribergae sed Ratisbonae Kep-lerum visitasse, ipse refert in Mundo Joviali sub finem partis primae, de nominibusagens, quae tribuenda sint Jovis satellitibus: non male, inquit, fecisse videor, si primusa me vocetur Jo, secundus Europa,, quartus Calisto, feminae virgines, quarum furtivoamore Jnpiter captus et potitus est, tertius vero Ganymedes, puer formosus, quemimpensius amavit et in coelum transportavit, prout fabulantur poetae. Huic figmentoet propriorum nominum impositioni occasionem praebuit D. Keplerus, quando menseOctobri anni 1613 Ratisbonae in comitiis una eramus. Quare si per jocum et peramicitiam inter nos tunc initam illum compatrem horum siderum salutavero, haudmale fecero. —
Ratisbonae versatus Keplerus Solis maculas observavit, haec in Admonitionead Astronomos, qua hortatur observatores, ut intenti sint in Veneris transitum sub
*) Odontius d. 25. Nov. 1G11 liaec inter alia scripserat Keplero: Marius mihi refert,se finem lunaris eclipsis mense Decembri 1610 exactissime observasse h. 5. 23' p. medianinoctem instrumento novo Galilaei. Eadem etiam Lora vidisse omnes quatuor asseclas Jovis,duos orientales et duos occidentales pulcherrime et exactissime. Qui maximam digressio-nem a Jove facit, suam periodum absolvero spatio 16 dierum, in horis nondum sibi cou-stare; in ceteris esse observationem intricatiorem, putare tamen sese, eum qui secunduma maxime remoto locum obtinet, 10 vel 11 diebus periodum unam absolvero. Trope Jovemesse celerrimae variationis, at in maxima remotione quasi stare videri. Hinc existimat, eosmotu circulari circa Jovem ferri. — Finem faciens petit Odontius: Notum mihi facit cataloguslibrorum Francofurtensium, librum aliquem te auctore in publicam lucem emissum de motuMartis, cui describendo olim et ego nou plane frustraneam, ut opinor, operam locavi; silibro hoc tanquam munero donativo beari possim, spei olim do donatione exemplaris nnaplane dubiis indiciis mihi factae abundo satisfactum putarem.