826
Vita Joannis Kepleri.
Sole, de illis referens: Servient (observationi) et clericis templa sua, si quosordo ille habet artis studiosos. Yidi enim anno 1613. Ratisbonae in templocatliedrali monstravique adstantibus notis macularum Solis vestigia in omni-bus radiis rotundis, per fenestrarum rimas ex alto delapsis. Ut nihil de rui-nosa illa intusque vacua et spatiosa domo dicam, in qua Pragae anno 1607radium Solis insigni macula tinctum cum deprehendissem, Mercurium in Solevisum libello et carminibus publice editis (vol. II. 801 ss.), sed falso proclamavi. —Quae jocans cumFabricio egitKeplerus de hac falsa observatione, leguntur vol. II. p. 110.
De operibus Kepleri et de maculis solaribus Jesuita Odo Malcotius haecscripsit Keplero: Notissima mihi sunt opera tua, Dioptrice, Nix sexangula, Disserta-tiuncula cum Galilaeo, at prae ceteris opus de stella Martis. Deus bone, quam sub-limia et mira in illo latent opere! Et quam bene non modo de Copernico, sed etiamde Tychone et Ptolemaeo eorumque asseclis mereris! Sed nihilne novi DominationiTuae circa motum illum Solis in centro suo maculae illae solares aperuerunt? ....Miror, liasce maculas non recurrere eodem situ et ordine, si motu moventur epicyclico,cum tamen sub Sole ad occidentem eadem velocitate tendere videantur. Quaeso D. T.quid de.his sentiat et si quid aliud novi occurrat, verbo uno D. Schillero insinuaredignetur.
Kepleri responsionem, datam Lincii d. 18. Julii 1613, exhibuimus vol. II. p.782ss.,quare summa rerum in his literis contentarum hic sufficiet. Scripsisse se ait subfinem anni 1611, quid de his maculis sentiret. (Num hoc publicis literis an privatisfactum fuerit, nescimus. Deprehendimus quidem in catalogis librorum Moguntiae etHamburgi librum Kepleri nomine insignitum, editum anno 1611 „de maculis solaribus“inscriptum, ipse vero liber desideratur, nec in alia bibliotheca ille nobis occurrit.)Macularum censet materiam esse tale quid, quale sunt nubes et nebulae in Terra.„An autem ex ignitissimo illo solaris corporis titione exspirent atrae hae fuligines,Deus novit, nam analogia ulterius non tuto extendi potest.“ Sub finem harum lite-rarum petit Keplerus a Malcotio, ut sibi comparet editionem Ptolemaei cum notisMontani, interprete Mercatore. Malcotius Romae tum degens respondit (a. 1614), siliteras Kepleri Antwerpiae accepisset, se Ptolemaeum ab amico Italo, nomine Octa-vio Pisani, „qui vacat Antwerpiae privatis suis studiis“, facile impetraturum fuisse.„Si potero, efficiam apud eum, ut vel suum vel aliud simile exemplar Tibi curet trans-mitti.“ Idem Pisanus anno 1613 saepius Keplerum adiit per literas, ad problemataoptica judicium expetens Kepleri. Has literas cum responsione Kepleri proposuimusvol. II. p. 482, easque his supplemus. Pisanus haec refert Keplero: „Ego construxinovum modum delineandi totum globum in plano in uno circulo et sic chartam cos-mographicam construxi novam ac nulli ante visam. Velim scire tuam opinionem, quamut magistram correctricem exspecto. Construxi astrologiam planisphaericam, quaomnes motus tum in longitudine tum in latitudine simul delineo; simile opus PetrusApianus Carolo V. inscripsit.“ Ilis d. 5. Oct. scriptis d. 23. Oct. haec addit: „Tantiest tua fama, tanti sunt tua scripta, ut quemlibet virtutis studiosum non modo alliciant,verum etiam inflamment tui desiderio. Scripta tua de motu Martis perlegens maximaadmiratione vagor: captivus enim ipse tuas, manus non modo queritur, sed quaeritetiam. Vere dicam, tuam vim magneticam sideribus inesse suppositam miror, admiroret laudo. Ego autem instar apis non quo tu Cygne volas, sed circum frutices Hora-tiano more vagabor et in hac vagatione novum modum inveni delineandi totum globumin plano in uno circulo. Nam alii quadra figura, alii duobus planisphaeriis, alii ovalifigura, nullus tamen uno circulo similitudinem assequutus videtur. Quaesivi diu tuumMysterium Cosmographicum; non inveni. Quare tuum judicium exspecto etc.
Ad haec Keplerus respondit d. 16. Decembris: Binas abs te literas accepi,