1613. 1614.
827
quibus amicitiam et literas a me petis, breves utrasque, sed prolixo humani-tatis argumento. Judicium meum expetis de tuis studiis .... (vide II. 482).
Qua ratione globi superficiem in figura unius circuli projicias in planum,difficilis conjectura. Anne plani circularis diameter una repraesentat semi-circulum meridianum, diameter altera ad illam recta repraesentat integrumcirculum? ut quanto minus distrahis atque diducis loca apud polos, tantomagis in angustum contrahas loca sub aequatore ? Itaque non ingratum mittesspectaculum, primum atque occasionem mittendi nactus fueris. Astronomiaplanisphaerica mirum, si praeter Clavii eorumque qui nuper scripsere quic-quam habeat novi. Sed enim naturae thesauros nunquam nec nos exhaurie-mus, nec exhauserunt majores nostri: nunquam itaque et huic tuo operi
non faveo. Literas si quas scripseris postae manda ad aulam Caesaream
transmittendas. Quodsi Caesar Viennae vel Pragac fuerit, egoque uti speroLincii restitero, rectoribus collegiorum societatis Jesu mandatae recte cura-buntur, nam hic Lincii sunt ex illa societate, ad quos mittantur a suis con-tribulibus atque illi ad me non gravatim mittent. — Vale doctissime virhancque amicitiam ut coepisti colere perge.
P. S. Dum literae hic desident, exspectantes alteram postae occupatio-nem, tertiae tuae advenerunt de 23. Octobris. Nihil habent ultra priores,nisi quod id tangunt, quod tibi in Commentariis de Marte maxime placet:vim in sideribus magneticae similem; quo cariores mihi merito esse debent.Alterum, quod video te suspicari, me geographica in Mysterio Cosmographicotetigisse. Non est ita: tradidi symmetriam sex orbium coelestium, desumtamex quinque corporibus regularibus, et motum ex harmonia. Cetera ut supra.Vale iterum.
Pisani respondit anno 1614, gratias agens pro Repleri literis, „astrologiam“suam editam esse, inscriptam Magno Iletruriae Duci „mediante favore“ Galilaei.Globum planisphaericuin jam diu prodiisse in lucem, modum vero se non inveniremittendi bos libros, allocutum se esse Jesuitas, neque vero illos invenisse „modum“quomodo mitterentur. Astrologia mea, pergit, continet, quod omnes theoricae habentorbium symmetriam delineatam in longitudine et latitudine, quod nullus astrologushuc usque fecit. Continet adhuc hoc, quod ipsae theoriae planisphacricae non suntaliud, quam ipsamet propositio geometrica planisphaerica ratione delineata, et unicoet eodem tempore calculo et demonstro (sic). Repleri responsio nulla superest.
1614. Revolutio anni. Ventriculi debilitate laboravi ex viscosishumoribus, rugas obsidentibus.
Berneggero scripsit Keplerus „Welsii 5 Februarii“ ; Mitto properata manutironis imperitissimi inchoatum, autographo vero meo completum exemplum„Epistolae ad Calvisium“, quam velim primo quoque tempore excudi. Nun-dinis Lincianis per mercatores mittam ad typographum „Eclogas Chronicas“cum latino exemplo informationis de anno Christi natali.
Data est epistola ad Calvisium die 16. Februarii, epistola dedicätoria „libri latini“(De vero anno etc.) ad episcopum Cleselium die 8. Aprilis. Die 22. Maji haec datReplerus Berneggero: Epistolae meae titulum inveni in catalogo, spero impres-sam, etsi nihil scribit Tampachius. Consilium cepi mittendi ad te latinumtractatum de natalitio anno, in quo mihi plane satisfeci; spero opusculum ab-solutissimum esse.
Liber Baro P. H. a Strahlendorff, idem ad quem Keplerus anno 1613. summam„amorum“ suorum scripserat, aestate anni 1614. nunciat Replero, lecta „Dioptrica“coepisse se ex praeceptis Kepleri mechanica experiri. Confecisse se tubum opticum,