828
Vita Joannis Kepleri.
qui „plana octies majora efficiat“. Difficultatem in hoc consistere dicit, „quod lentemaltera parte convexam remotam a puncto concursus radiorum esse debere demonstrasatque adeo magni circuli capiundam convexitatem, et ut iu puueto uno radii refracti
coeant, hypcrbolara assumi oportere; quam nulla cura assequi potui. Juva ergo,
Imperator, ductum tuum et auspicia secutum in hac mechanica ct praxin expeditampraescribe“. (Responsio Kepleri desideratur.) Anno 1615 (18. Jan.) idem Strahlen-dorfius Vienna dat Kcplero: Literas Decembri ad me datas cum libro (de natalitio
anno), et posteriores de 14. Jan. recte accepi. Jam pridem ad Nellingensem
istum praesulem in consilio nostro pro fratre rescriptum Caesareum decretum est,verum illud an praesuli redditum et quid ille responderit, nihildum explorati nobisest. Et tamen in hoc negotium vertitur, vel ut ejus excusationes, si quas justas habet,sciamus, vel, si iujustas, rejiciamus. Opera mea non deerit, non illa solum, qua quos-vis miseros muneris ratione et meo privatim affectu amplector, verum et illa, qua inamicorum rebus sollicitus sum, in quibus studiorum et veritatis amor, quem iu studiistuis recognosco, te mihi consecravit. — Harmonica tua scito me exspectare. Quidenim? an harmonicis hisce temporibus meutibus nostris exagitatis potius delinificum sit?
Quae Strahlendorfius de fratre Kepleri et Nellingensi praesule dicit, bis forteexplicentur. Keplerus vitam fratris Ilenrici (nat. 1573 d. 14. Julii) iuter nativitatesfamiliae sic describit: In prima statim juventute epilepticus, nec mirum, euntnon natus sed excussus sit. Mater fulmine territa simul peperit, simul lectodesiliit. (Dubitatur de die; 12. annotatum, at eo die nihil in coelo, quod toni-trua cieret. Die vero 13. sextilis Q Qj. aestus, o° Q) cf $ vehementissimamtempestatem excitare poterat, quae procul dubio in noctem sequentem incidit.)Anno 1578 recidit in pristinum morbum, saepe animi deliquio correptus est,saepe durissime caesus a parentibus, saepissime vulnera impulsu, jactu, a bestiis,casu, verberibus accepit. Demum in perditissimam scabiem relapsus varieaut aegrotabat aut fricabat, inde ab anno 82. semper pessime habitus, hiemesequente frigore pene interiit. Anno 83. aestate aquis parum aberat quinsuffocaretur. Sequuta est a. 85. dextri brachii mors. Anno 87. cuidam ton-sori pannario traditus et anno sequenti pistori, ut opificium addisceret, ubi illeinterim aegrotavit, durissime serviit, crudeliter saepe vapulavit. Anno 89. cumpater ipsi venditionem minaretur, aufugit et abiit in Austriam, ubi initio anni 90.xF.yalyta semel, dein aquis de vita periclitatus est, cum jam dimidium annumpistori operam dedisset. Ut convaluit ineunte aestate, Stolzingerum militemadeptus abiit in confinia Turcica ibique dimidium anni famulatura strenueesuriens, cum herum amisisset in proelio, circa bacchanalia anni 91. rediitViennam ibique per dimidium annum cantu operaque pistoria victum paravit,cum eum in suum famulitium ascivit Nobilis a Crocwiz Bohemus. Quocumille hieme transacta Lincii ante bacchanalia febri correptus (ibi nempe transi-bant) a domino deseritur. Exactis quinque septimanis cum non rediret herusdomum spectavit moxque a comitibus in loco Scblegelleiitten dicto spoliatuset vulneratus, Passavium usque pervenit ibique septem septimanarum spatiocuratus est in hospitali. Rursus cuidam Nobili Ehreureich se addixit, quocumille mendicando Augustam Vindelicorum usque pervenit, inde abdicato dominodemum rediit aestate anni 92. Spatio menstruo commeatu et vestitu vix aegreimpetrato in Marchionatum descendit statimque cuidam signifero operam addixit.Per hiemem circa Argentoratum tympano ludere didicit, semelque a Lotha-ringio captus intra quadriduum liberatus est. Anno 93. ante bacchanaliaMoguntiae (exauetoratis militibus) transiit ad centurionem Koch, a quo stipendiopromisso descendit in Belgium. Nec diu ibi commoratus fugatur cum suis et