Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
838
JPEG-Download
 

838

Vita Jo&nnis Kepleri.

intento assecutus fuero, non enim nisi bene in rebus medicis versatus desistam.“ —„Gaudeo, viduas et virgines bonas et plurimas apud vos venales esse, unam tamenpro me emas velim, pluribus enim non indigeo et prius de domuncula prospiciatur,ubi eam includere possim, cum venero. At bine nisi fallor vides, jam te nimis mag-num vatem fuisse, qui dixisti futurum, ut aliquando Ursus ille Samogeticus (Ursinumdicit) ita mansuescat, ut serico filo se in Austria alligari patiatur. Tuae benevolentiae,patrone summe, erit consilio et auxilio mihi succurrere. Mitto tibi exemplar sciipti,in quo D. Papii theoria lapidis philosophici refutatur et lapis ille aurificus defenditur.I jam, dic chymistas non posse metalla in aurum mutare. Judicium tuum libenter deeo audire vellem.“ Mense Octobri iterum adit Kcplcrum Crusius scribens: Epitomentuam vellem emissam esse. At desunt fortassis adjutores et ministri editionis, quiad corrigendum subsidio esse possint. Etsi ego jam ad vos proficisci nec possim necdebeam, studiosum tamen mathematices, Gallum natione, paucis abhinc septimanishabebis, qui operam suam lubentissime et in Tabulis ltudolphinis conficiendis tibiafferet; est enim homo satis eruditus et ingeniosus, et celebritate nominis tui inductustuam amicitiam summe expetit. (Dicit Crusius Gringalietum Sabaudum.) llac occa-sione fortassis et plura operum tuorum lucem videre poterunt. Stereometriam tuam D.Berneggerus summis a me precibus extorsit, quapropter rogo, ut exemplar unumgermanicum, alterum latiuum statim seponas, ut cum ad vos venero inveniam.

Post silentium plus quam biennale Keplerns Maestlino haec dedit d. 5. Maji:Diu jam intermisso inter nos scribendi officio sese offert lator praesentium,M. J o. Strauss Dantiscanus, qui aliquamdiu collegam egit in schola pro-vinciali, mathematum amans et calculi peritus, etsi quamdiu hic fuit parum

me juvare potuit (cfr. vol. VI. p. 15). Superiori anno Stereometriam egi

ut materia populari typographum, qui tum huc venerat, juvarem, ne ex aulaCaesarea resisteretur ejus arti hic instituendae. Scripseram ante sesquianntimad sex paginas cum typum incepi, verum adeo mihi non satisfecerunt illa,, ut novem, proh dolor, integros menses eonsumserim augendis, gerraanice ver-tendis, emendando typo, delineandis rudibus scilicet schematibus. — Anno 1614.per aestatem successit in Veneris theoria, anno 1615. hieme in Mercurio;nihil habent prae Ij, 7J. peculiare. Omnia efficio orbe magno Telluris etsimplici eccentrico, qualem habeo in Marte. Adorno nunc E p i t om e s A s t r o-nomiae Copernicanac editionem, sed dum ad Lunam venio, plus inveniolaborum quam unquam, cum tamen potissima a Tychone llraheo sint abso-luta. Illa levia sunt, quod diametri luminum et umbrae apud ipsum noncorrespondent, major est cura aequationis temporis et illius inaequalitatis, quamVariationem dixit. Nam quo plures ejus examino observationes, hoc minusTychonica Variatio respondet observatis, adeo ut ad 12 —15' dissideat. Inhis adhuc haereo. In ceteris sic se res habet: Luna est quasi duplex corpushabetque duplicem theoriam physicam. Nam in quantum est globus integer,habet sua filamenta magnetica, quibus efficitur ejus motus eccentricus aTcrra...,in quantum vero Luna ex dimidio est illuminata, ut et Terra, nancisciturvirtutem aliam temporaneam etc. Die 5. Sept. prioribus haec addit Keplerus: .. .Lunae varietates omnes ad causas physicas traduxi; ut igitur certus essem deconsensu cum Tychone in effectu, scribenda fuit Ephemeris, sed illa, Hercules,sine sufficientibus tabulis, sine diductione seu expansione. 0 duram provin-ciam ! Absolvi Lunam, restant quinque planetae. Martis quidem motus intra8 horas, si annitar, possum conficere, Saturnus et Jupiter parvum cccentriciarcum uno anno conficiunt, in Venere et Mercurio potissimus erit labor, non-dum enim absolutae sunt tabulae, agendum per triangula, et in motu com-