Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
843
JPEG-Download
 

1616 .

843

de tabulis illa, quae jam sunt in parato, primo quoque tempore exscribamus,editio vero cuique sua citra alterius praeventi offensionem libera est.

Ilinc transit Keplerus ad Lunam, quam Fabricius circumdatam esse aere ob-servationibus suis probari censeat, illumque ablegat ad Opticam suam, ubi demon-stratum sit, causas talium apparentiarum ex parte in visus fallaciis quaerendas esse.— Sententiam Fabricii de hypothesi Copernicana aggressus, sic pergit Keplerus:Tandem in Prognostico anni 1617. efferbuit Fabricio meo, ut videtur, diucompressa bilis in aliquam iracundiam, puto non aliam ob causam, quam quianon respondi, ut tandem vel stimulis verborum efficeres, quod tot amicis pro-vocationibus non impetraveras. Ergo motum Telluris, cor et animam meam,incursas magno molimine, verba mea, suppresso tamen meo nomine, ex Com-mentariis de motu Martis, quibus ad objectionem quandam respondeo, inscenam producta joco traducis, quo etiam sanctum Dei virum intexuisti.Possem, si pie possem, contrarium jocum regerere, cum non tantum in motuTerrae, quod vult Copernicus, sensus oculorum a re ipsa differat, sed etiam,quod tu cogeris fateri, „in medio coeli, in plaga occasus per urbes et vallesPalestinae descripta, in casu denique et ascensu Solis“, quae omnia sunt advisum certi hominis vera, per se vera non sunt remota consideratione visus.Nonne tu ipse negas, „Terram niti columnis“, quod scis affirmare Scripturasad literam ? At non placet mihi tecum, qui astronomus celebris es, de com-munibus istis, quae ne theologus quidem satis cum dignitate moverit, vitiliti-gare; frustra exarsisti, non tantum quia nihil ego responsurus sum, sed etiamquia nihil tu proficis apud philosophos, qui plerique post sidereos Galilaeinuncios jam dudum (ut nuper quidam tui similis antieunosigaeus vere scripsit)Copernicoturiunt. Adi et audi Copernicum, Rheticum, Maestlinum, Origanumet meae Epitomes Astronomiae librum primum, si quando bibliopolae, qui

sumtus facit, editionem ejus maturare placuerit. Quod superest, hanc

responsionem meam aequi bonique consule, neque te poeniteat, Ephemeridishujus vestibulo inseri, de cujus fide nemo te ipso rectius poterit judicare, sivolueris diligentiamque hactenus usurpatam ad observandum attuleris. Hacigitur inter primos fruere, coelum et meteora confer, errores, si quos liquidodeprehenderis, mihi detege meque et hac et quibus aliis poteris rationibus inemendando Tabularum opere publico sedulo adjuva. Vale.

Nescimus, num Keplerus praefationem hanc seorsim typis exsculptam Fabriciomiserit anno hoc 1616; sin minus, Fabricius librum absolutum non accepit, cum anno1617 a rustico Ostelensi interemtus fuerit, quod Keplerus anno demum 1619 ex Remocomperit (cfr. vol. I. p. 305).

In epistola dedicatoria primae partis Ephemeridum, data Linciis Cal. Nov. 1616,Imperatorem Matthiam allocutus refert Keplerus, Imperatorem Rudolphum aerariipraefectis mandasse, ut residua stipendiorum (ad 2000 fl.) exsolverent et alia 2060adderent. Id quo minus factum sit, effectum esse infelicitate sequentium annorumet morte Rudolphi. De praesente tempore haec affert: At non ego propterea pro-posito destiti nec animum despondens ad alia vulgo acceptiora copiisque rerumad vitae splendorem et luxum abundantiora transii, quin potius, quantum etpublica inquietudo et domestici luctus sunt passi, in magna rerum angustiasedulo perrexi, donec M. Vestra me per III. et Gen. D. Helffricum a Meckaw,secretiorum consiliorum participem et supremum camerarium, in proposito meoinque servitiis suis persistere juberet, subsidiis istis, quae M. Vestrae fideliumAustriae superioris procerum liberalitas mihi roganti superstite Rudolpho tri-