Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
856
JPEG-Download
 

856

Vita Joannia Kepleri.

monitionis causa dico, ut idem contingat Wirtembergiae et Saxoniae, qrnodnuper Palatinatui Neoburgi, quod Marchiae, quod dudum et Palatinatui Ehec-torali ceterisque ecclesiis: tunc afflictio daret vobis intellectum multarum re-rum, quae nunc sunt absconditae ab oculis juventutis vestrae, in ministeriosuccrescentis. Tunc audiretur ille M. Antonius, divinitus, ut mihi videtur,summissus, ut sit inexcusabilis Germania post hanc visitationem. Satis dehac harmonia, in qua mihi laico solis precibus video laborandum. DeHarmonia astronomica nihil scribo, nisi quod titulum hic libri quinti mitto:in hunc enim usum aliquos feci superfluos, ut librum notum facerem pluri-mosque ad ejus lectionem invitarem. Rogo igitur, des exemplaria bibliopolisvestris affigenda in propatulo. De his duabus harmoniis ut R. Tua ad mescribat, non ambitiose importuneve contendam; acquiesco in distinctione, quamR. Tua fecit inter me mathematicum ct me theologum, nec hunc titulum mihivindico, nec ut ad praemissam inamoenam epistolae partem respondeat, urgeopertinacius.

Superest vero tertia mea Harmonia Evangeliorum, quam R. T. coramostendi pervolvendamque dedi, recensui etiam oretenus, quid in ea praesti-terim. De ea significo, videri mihi penes R. T. situm esse, ut illa hic Lincii,pedetentim succedentibus operis typographi nostri, non satis adhuc instructi,possit excudi. Est Viennae Austriae coetus numerosus, esset ipsis facillimacontributio ad libri excudendi sumtus eaque a me non petitur plane gratuito:quin potius, quia bibliothecam illi procul dubio colligunt, omnis repraesen-tata pecunia refunderetur ipsis in libris expetitis, idque pretio Francofurdano.Esset ipsi etiam coetui honorifica promotio hujus operis, ecclesiae evangelicaeHarmoniae Evangeliorum. De hac re cum nuper essem locutus D. Milber-gero Pastori in Herrnals (arce Joergeri), censuit R. Tuae commendationem pluri-mum valituram. Itaque si non contemnis exemplum ecclesiae veteris, quaealius haeretici gnostici Monotessaron in crebro usu habuit, ut videre est inHarmonia D. Chemnitii, et si tibi hae caprarum pelles idoneae videntur adornatum exteriorem Tabernaculi Dei: gratificare obsecro laboribus meis diu-tinis epistolamque ad rectores, tutores, antistites, curatores, eleemosynariosecclesiae evangelicae in Herrnals totumque adeo corpus ejus scribe, in quaprofessus, te a me rogatum esse sententiam liberam, quaecunque tibi de tem-porum locorumque circumstantiis mathematica et historica cura (quia nuspiamago commentatorem theologum) exquisitis videbuntur, deprome, addita etiamcautione, ne adjungatur epistola tua operi, propter certos respectus; praeten-dere enim potes, quod est verissimum, sic latius sparsum iri exemplaria etiaminter pontificios et in exteris regionibus; at meum hic praecipuum consiliumhoc est, ne R. T. male audiat a collegis suis in ecclesiis superioribus, si ho-minis suspecti in religione, qualis sum proh dolor, opus commendaverit. Apudipsos Viennenses nihil tale metuendum est, favent enim mihi, qui me norunt.Paradoxa quae insunt chronologica, ea sunt haec fere, si forte oblitus es.Natalis Christi quinquennio maturior aera nostra. Pascha passionale ton3. Aprilis sed 25. Martii, biennio ante quam hodie computamus, sc. amoaerae hodiernae 31. Ministerium Christi secundum Epiphanium anni 2 soidicum quadrante aut cum semestri (si baptismus Christi in autumno contigis-set). Post traditionem Joannis, item post inquisitionem a Jerosolymitis factamin Baptistam et sic post fugam Joannis, qua se a Jordane subduxit in deser-tum Enan, ex ditione Herodis Vulpis in ditionem Philippi, uxore Heroditdespoliati a fratre, post hanc inquam proditionem, post insidias JToanni Bapti-