Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
858
JPEG-Download
 

858

Vita Joannia Kepleri.

aeger! Sed hoc unico solatio hunc omnem (dolorem) tempero, si omni subtilitate tuachronologica hujus veritatis aetatem mihi explices: „Et Verbum caro factum est “ Siamas me, si amasti unquam, obliviscere (quos in hac postrema epistola tua induisti)affectuum tuorum et tenta rem, tria verba sunt: 1. verbum, 2. caro, 3. factum; autstultus et amens ego sum, aut tu deprehendes, quam stulti, amentes et furentessimus in divinis mysteriis nostra stultitiae ratione scrutandis. Sed tantum sufficiatde prima tua Harmonia avaQ^oorotarto.

De altera Astronomica Harmonia transmissos titulos distribui et typographo,ut valvis appendat, monitor fui, spero opus bonis omnibus et utile et mirandum futu-rum. Tu interim sis memor, quod per Christum et salutem tuam te oro, Christianaemeae distinctionis inter mathematicum et te theologum, qui titulus in neminem, nisiverbi coelestis discipulum quadrare potest. Ad Harmoniam denique Evangeliorumquod attinet, memini, me illam vidisse et te ipso monstratore praecipua delibasse;suasor quoque esse pergo, ut et usui lucique publicae concedas. Illam vero com-municationem ego quomodo promovere possim, non video. Auctor equidem in multosplendidiore lucis coruscatione versatur, quam ego silicernium. Et vino vendibilinihil opus est suspensa hedera! Faxo tamen ut vel ad Herenalsenses, vel ad nostroseo profecturos scribam; opus artificem satis superque commendabit. Tu noli dormi-tare, sed quae in utilitatem publicam elaborata habes, communica; benedictio futurahoc est locupletior. Sic vale vir, animo meo longe carissime, et excussum tibi creditometum, qui me in offendendo amico salutis causa retardet. Legi etiam admonitionemdomesticam de Coena Domini (v. s. p. 124 ss.) , in qua non probo, quae de signispanis et vini, non tuam esse additionem, manu tua adsignasti. Nam superioribus etsalvatoris verbis contrariantur. Vale et percutientem amicum amare perge. SignatumTubing. 17. Februarii 1619.

Inscriptio: Nobili, Clarissimo et praestantissimoViro, Domino Johanni Keplero, S oe C ae Majestatisnec non statuum superioris Austriae Mathematiconobilissimo, Domino Amico et in Christo Fratri charis-simo reddantur. Lintz.

Keplerus Hafenreffero S. P. D.

Dignissime D. Cancellarie, Reverende et Clarissime Vir, Praeceptor etFautor colendissime. Literas D. Tuae a M. Wagnero accepi, ad quas respon-derem nec ne, certarunt inter se modestia et pudor: illa parcendum eminen-tissimo viro, parcendum existimationi meae, ne dicax videar, iste excusandadictitabat, quae secus quam a me profecta sunt fuerint accepta. Vicit mode-stiae pudorem dolor ex pudore oriturus, si Virum benevolentissimum mihi insinistra de meis dictis factisque opinione relinquerem, a quo damnari, id vereperire est. Obsecro, blando vultus lumine epistolam hanc irradies, ut eofotus et recreatus animus saucius mitescat aliquatenus. Nunquam mihi videoradeo fuisse amens, ut non viderem arrogantissimum facinus, solius delectationiscausa Virum amplissimae dignitatis ad commutationem literarum provocare.Itaque longe aliud sibi vult querela mea. Consolationem per hujus annispatium exspectaveram, non voluptatem curiosam. Illa, illa me hactenuscaruisse dolui. Cum Tubingae praesens essem, intercessionem ad hujus lociministrum primarium Verbi Dei meis ad Dign. Tuam Ampl. scriptis literisexpetii, ut ne ille me diutius Sacra Communione excluderet propter unicamexceptionem contra propositam subscriptionem libri Concordiae. Cum veroper id quadriduum, quod morae meae Tubingae adjeci, nihil hujus mihi ne-que promitteretur neque praestaretur, memini, Dign. Tuam in ipsa ultima vale-