Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
859
JPEG-Download
 

1618 .

859

dictione mihi hoc dicere, „cetera, de quibus rogasti, rectius per schedulamexpedientur, quam post abitum tuum proxima occasione mittam“*). Hinc egospem concepi, fore ut Dign. Tua scriberet D. M. Hizlero, rogavique ipsumsemel atque iterum, nihilne abs Dign. Tua literarum accepisset, quibus meifieret mentio? Cum igitur nihil tale acciperet M. Hizlerus, ex hoc Dign.Tuae silentio conjeci, Dign. Tuam propterea abstinuisse, quia si quid etiamscribendum esset ad D. Hizlerum de hoc exclusionis negotio, id mihi adver-sum eoque ingratum futurum existimaverit, quia sc. videbat ex mea schedaTubingae ad se missa, me nolle depelli ab exceptione mea contra librum Con-cordiae. Perpende occasionem querelae et cognosce obsecro, illam immode-stam non fuisse, nec petiisse literas quasi ad me ipsum exarandas, sed pro-fectam esse ex animo saucio, propterea quod spe excidi intercessionis.

Quod igitur dolere te ais, quod auxiliatorem excipiam verbis acerbissi-mis: acerbitatem ego nullam recognosco, quae directa sit in R. Dign. Tuam,at talem omnino acerbitatem fateor, qua animi mei dolor exprimatur, con-ceptus ex ratihabitione hujus meae exclusionis. Si falsa imputavi, non renuoplecti; sin vera, quod scilicet theologi, qui formulae concordiae subscribunt,faciant ex S. Coena tesseram particularissimae illius confessionis, quae estcomprehensa in libro Concordiae, illa equidem theologis, qni se recte facerearbitrantur, acerbitas aut exprobratio videri non debet, aut si acerbitas ipsisvidetur, possunt eam ipsi mitigare, concedentes mihi beneficium illud, quogaudent plerique laicorum simplicium, qui non jubentur subscribere. Quidpecco prae illis? Stultescere oportet, inquis. Facio, quoties ad sacra mecompono, valedico omni acumini humani ingenii. Cur non ut simplex laicusrecipior? Si hoc theologis movet suspicionem, quod recuso subscribere, quodnon facit simplex laicus: theologi mihi prius suspicionem movent, quod mejubent subscribere, cum non jubeant laicum simplicem. Simplicitas non per-mittitur ei, a quo judicium requiritur, quod ille testetur subscribendo. Sub-scriptio praesupponit comprobationem omnium et singulorum, quae sunt inlibro perscripta. Atqui multa sunt non directe dogmatica, quae non opusest subscribere nisi illum, qui condonabitur populo, ut caveatur schisma inecclesia. Sunt etiam plurima, in quibus dubia est constructio, dubiae parti-culae relativae; de quibus si quaeram, curiosus habeor, si non quaeram, ig-noro, qui igitur subscribam. Collegi talium dubiorum 60 ex articulo de per-sona Christi. Non impedit me haec ignorantia, quominus bona conscientiapossim communicare, cum sufficiant verba Christi Bibliorum brevia et paucanumero: at impedit me, ut non debeam subscribere, ut ne videar auctoritatipotius subscribere quam veritati.

Celebrat R. Dign. Tua xata ■demv meam in astronomia cognitionem, utxnt (igmv theologiam mihi neget. Utinam etiam illius oblivisceremini; namvidetur illa vobis incentivi loco esse ad me suspectum faciendum. „Quarenon vult subscribere? Nimirum quia astronomicas subtilitates in theologiaquaerit.“ Obsecro parcite vobis ipsis, ne insontem hic cum exclusione punia-tis. Non subtilitas est ingenii, sed aestimatio charitatis fraternae (in quanulli parcendum est acumini), quod eos, qui cum antiquitate loquuntur etargumentantur (quid enim cum antiquitate sentiat quisque, Deus xngdiriyraiarr^judicet), damnare nolo, sed illos potius loquendo imitari, quam formulam con-

*) His Hafenrefferus adscrtpsit: ego exspectavi ipsius literas, ne novarum scrlptiO'num initium facerem.