860
Vitä Joannis Kepleri.
cordiae (sicubi diversitas est) idque in uno articulo de persona Christi. Scio,quod adversarii vestri contra peccaverint in charitatem, sed id nihil ad me;scio benefaciendum hostibus, amandos odientes, id est examinandas ipsorumphrases, seposito jam respectu laesae ab ipsis charitatis. Si vos theologihic me non potestis imitari laicum, hic ego vestrum officium rigide non ex-cutiam, et si quid unquam curiose dixi, paratus sum tandem post factam ad-monitionem omittere silentioque involvere: tantum ne et theologi me laicumimpediant in diligendo eo, qui ut ejus antecessor totum coetum laeserat, ejus-que phrasibus Scripturae non adversis, antiquitati vero conformibus imitandis,idque non quia ipse illis utitur, sed quia antiquitas illis est usa.
Formulam Concordiae cur vestram vel tuam appellaverim, spero circum-stantibus verbis satis fore declaratum: obsecro ne hoc mihi pro sarcasmoimputetur, quod certe non fuit. Interdum studio brevitatis, currente calamo,loquimur minus usitate. Amo librum in quantum, quod scribis, fundamentumcoelestis veritatis ex scripturis sanctis fundamentaliter tractat, et in quantummihi non obstat pro fratribus agnoscenti illos, qui in articulo de personaChristi cum antiquitate loqui malunt; nec me pudebit subscriptionis, si vosvocem istam in quantum, non rejiceretis a subscriptione tanquam subdolamet illusoriam. Certe hac cautela dissolverentur compendiose omnia mea 60dubia. Imputat mihi R. Dign. Tua, quod ad illam cum stomacho scripserim:aegro sane scripsi animo, at non ideo stomachanti, differentia est. Rogoautem R. D. T. mihi ignoscat, quod non ita sum moderatus verba, ut faci-lius esset inter illud et hoc distinguere. Excuso me etiam solcnniter, metheologis non exprobrare juventutem, cum professionem faciunt: non id eopertinet, at ut ratio constet meae recusationis, et ut R. Dign. Tuae obiterinjiceretur haec consideratio, num forte hoc ad rem faciat, quod juvenes sinetali cautela subscribunt.
Si dolet vaticinium infaustum de ecclesiis Germaniae legenti, doluitcerte et mihi scribenti: sed acerbitas utrinque litigantium tanta est, ut nonpossit non esse loco mali ominis. Et quis tristissimum illum eventum inditione Neoburgcnsi adeo iniquis oculis intuetur, ut non videat, etiam alibiesse homines non minus quam in familia Palatina, et plurimum naturaliterab uno homine pendere, et Deum eundem esse in Germania conniventem etpermittentem ut vult, qui fuit, connixit et permisit in Palatinatu. Nec adeomale sum ominatus, sed ni fallor, bonum eventum, qui Dei mos est, indesperandum dixi: ut cessent lites. In Styria certe omne mali initium est or-tum ex eo, quod Fischerus et Kelling exquisitis acerbitatum aculeis usi suntin suggestu; et Fischerus quandoque pallium suum de suggestu protendit, ro-gitans quam hoc decens fuerit, si mulieres sub suum repant pallium, atquelonge absurdius monachos pingi sub pallio Mariae. Ita etiam nunc puto me,qui conjector audio et esse jubeor, officio fungi optime, si talia mala vati-ciner, talibus moribus oritura, quae emendatis moribus caveri possunt. Huncmeum optimum animum si fueris intuitus, succensere mihi desines male omi-nanti. Si bellum in Belgio potuit oriri inter ejusdem sectae homines in duasdivisos, quid non poterit olim fieri inter Lutheranos et Calvinistas, si, quodnunc aliquibus nutare videtur, Domus Austriaca, Papatui impensissime dedita,sceptris excidat? Interim tecum ego Christum servatorem precabor, ut cohi-beat hostes veritatis suae, cohibeat et me ipsum, si in veritatem ejus peccem,non tantum ne publicum dem scandalum, sed etiam ne mihi ipsi noceam;cohibeat et zelum, qui non est secundum scientiam in dicti Fischeri similibus,