Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
861
JPEG-Download
 

1618 .

861

et aperiat ipsis oculos, ut non minus judicio prosint ecclesiae, quam volun-tate optima nituntur. Et quia R. Dign. Tua dolorem fatetur ejusque miti-gationem a me petit, dextram explicationem dicti, „Verbum caro factum est“,tentabo, faveat ipsum, de quo agimus, Verbum caro factum. Verbum, idest intra omnia, non tamen inclusum in illis, extra omnia, non tamen ex-clusum ab illis; Caro, id est aliquid minus puncto. Illud infinitum est ultracirculum, hoc infinitae parvitatis, neutrum igitur circino meo aptum. Hocverbum totum, non pars una, quia non est partibile, totum quantum quantumest in sua ubiquepraesentia, non deserens ea, quibus erat praesens, sese tamentotum demisit in uterum Virginis (ut me non Keplerus, sed Damascenus loquidocet) nec tamen illum uterum ubique praesentem fecit*): accidit nempe hicaliquid ultra meum captum geometricum, quod fidei oculis intuendum est,quia finitus uterus factus est ad hoc opus infiniti verbi capax. Idem planeverbum, nec magis totum et omnipraesens nec minus, assumsit carnem inunitatem personae**), unitum carni infinitis modis propius quam utero, quaeunionis ratio in quo consistat, ne angeli quidem penitus explicaverint, nedumut per infinitatem praesentiae in et extra creaturas definiatur, et rursum finitacarnis circumscriptio facta est infiniti Verbi omnipraesentiae capax. Si ratio-nem geometricam intueor, videor mihi contradictoria dicere, non deserere ubi-quepraesentiam et tamen totum in uterum descendere, totum uniri carni cir-cumscriptae, totum Verbum habitare in nobis, totum verbum, etiam quod incoelo est, pendere in una locali cruce pro salute hominum, nec tamen cru-cem, in qua suffixa omnium peccata, alibi nisi in Judaea defixam. Ilaectamen omnia credo, quia praescribit clarum Dei verbum interpretaturque Deiecclesia, patres ex ordine omnes, non excluso neque Luthero neque Hafen-reffero, et si quid etiam adhuc addi potest, quia thesauri verbi Dei sunt in-exhausti; tantummodo ne quis meliori allata interpretatione damnet illam, quaelongius abest a divitiis veri sensus, neque ex sua interpretatione locutionesceteras rerum affinium Nestorianismi coarguat, quas adhibuit vetustas; ut cumGregorius Nazianzenus ait, Christum in cordibus nostris habitare non secun-dum visibilem naturam, sed secundum invisibilem. Liceat cum Fulgentiodicere, non deseruit coelum, cum in Terra carnem accepit, et carne conscen-dens in coelum, suos in terra divinitate non deserit. Hoc enim promisitdicens, „ecce ego ero vobiscum“. Similia Origenes, Vigilius, Damascenus,Cyrillus. Putabant discipuli, multorum sibi incommodorum causam futuramabsentiam Christi, ut hominis dico, Deus enim ubique adest, sed oportebatnon solum in carnem Christi, sed etiam in deitatem ejus respicere: ineffabilideitatis potestate semper una cum eis futurus erat, etiamsi carne abesset,liceat cum Vigilio argumentari. Si verbi et carnis una natura est, ut vultEutyches, quomodo, cum verbum ubique sit, non ubique inveniatur et caro?Namque quando in terra fuit, non erat ubique in coelo etc. Quia verbumubique est, caro autem ejus ubique non est, apparet, unum eundemque Chri-stum utriusque esse naturae. Talia cum scribant patres, non tamen negant,Filium hominis et de coelo descendisse et in coelo esse. Neque tamen velChristus vel Apostoli vel patrum ullus geometra fuit, neque nobis ortu poste-rior: et ecce Keplerus geometra clausis geometriae oculis fide adhaeret scrip-

J6S rJ ' ■

*) Hafenrefferi marginale: Mathematice stultescis.

*•) Hafenrefferus: Omnipraesentia ex Unione personali resnltat.