862
Vita Joannis Kepleri.
turae loquiturque cum illis, qui sancte scripturam sunt interpretati *), seu anti-qui sint seu nuperi, ut M. Antonius De Dominis, qui sic scribit: „idem Chri-stus, vivus adhuc et corpore duntaxat non spiritu absens, per ministros regitecclesiam, neque gubernationem variat aut mutat corporalis ipsius praesentiavel absentia, item solo corpore, non item animo, neque internis monitiset consiliis absens, sed spiritu suo perpetuo praesens“. Hae et hujusmodipatrum locutiones et dictorum scripturae interpretationes si vel insertae essentFormulae Concordiae ut authenticae, vel si liceret illas excipere subscribenti,non renuerem et ego subscribere, quantum opus est subscribere laico: namdamnationes doctoribus relinquerem, ut similia. At subscribendo mihi privatoreligio est rejicere phrases patrum, imputare illis phrasibus Nestorianismum,quod 15 seculis nulli illarum fuit imputatum, dividere ecclesiam Christi, ab-alienare illos damnando propter usurpata haec dicta patrum, quos ego privatuscharitate complecti debeo etiam errantes.
In pagellis meis de Coena Domini cognosce quaeso integritatem et factiet sensus mei. Impressae sunt Pragae ante duos annos, quando omnes mi-nistri Verbi, qui sunt Lincii, publice pronunciarunt et addiderunt etiam illaverba „und diesen Zaichen die er hie von Christo empfahet“, idque ex for-mula Agendae Austriacae. Cur ergo ego illo tempore illa verba omitterem,quasi correcturus agendam publicam, cum domesticis meis id inculcarem, quodaudiebant in templo? Et cur suspicionem moverem pessimam, qualis 11. Dign.Tuae obrepsit, quasi posita sint in contrario sensu verbis prioribus et Christiipsius, cum possint habere sensum optimum, imo non possint habere malum.Primum enim si maxime panis hic signum diceretur corporis, cum in antece-dentibus sit etiam communio realis corporis, quis aliter intelligat, quam designis exhibentibus? quam ego doctrinam non hausi (ne quaeso me hic res-puas cum mea theologia) sub sphaera fixarum ullibi, praeterquam Tubingaein lectionibus theologicis. Corpus n. invisibiliter praesens signo indiget visi-bili, quo mediante possit sensibus fides fieri de exhibitione. Deinde jam inillo loco sermo est de manducatione spirituali fidei, qua fit, ut maneamus inChristo et Christus in nobis: fides vero habet objectum verba Christi, secun-dum Lutherum promittentia nobis remissionem peccatorum, cui concioni ap-pensum est totum sacramentum, constans pane et corpore pro signo et sigillo;dicit igitur responsio illa, quod qui et verbis Christi et sacramenti sigilloa Christo accepto (cur a Christo, nisi - quia Christus est, qui corpus additpani?) credit, is in Christo maneat. Ego certe non puto, quod ista sint con-traria susperioribus et verbis Christi. Sed spero te ista recogniturum nec im-probaturum. Ceite si tam attenti fuissent auditores ceteri Lincenses **) inomissionem horum verborum veteris Agendae, quae apparet in nupera Agendaexcusa Tubingae pro nostris ecclesiis, quae nunc ea utuntur, ego metuissem,ne omissio rei usitatae, cujus fuit sensus optimus, scandalum apud infirmospareret.
Sed sufficit de hoc, utinam in prioribus de generali praesentia tantamabs R. Dign. Tua facilitatem sperare possem, quantam hic. Sed forte haeretadhuc suspicio aliqua erroris circa coenam domini ex scheda illa mea, quamex aedibus Maestlini ante annum ad R. Dign. Tuam misi, super qua memini
*) Hafenrefferus in margine: Qnisquis Keppleri somniis djuoict lalei, est sanctusScripturae interpres.
•*) Hafenrefferus: Solus Keplerus attentus.