Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
863
JPEG-Download
 

1618.

863

te in colloquio subsecuto valde scrupulose quaerere, neque tamen quicquamaccusare. Repetam igitur: cum in libello Chemnitii exstet integrum caput,adhortans ut verba Christi institutoria scrupulosissime et concisissime per om-nes apices consideremus: idem ego quoque faciendum ratus, diligenter notavi,Christum in coena non dicere continua oratione „edite corpus meum“, nec„panis est corpus meum“; sed cum prius porrexisset panem et seorsim jus-sisset, „accipite, edite“, tum demum et rursum sejunctim pronunciavit, „hocest corpus meum“*); et id observavit religiose Paulus, „panem quem frangi-mus, est communio corporis, poculum benedictum, cui benedicimus, communiosanguinis est“. Haec igitur non est scrupulositas mathematica sed origineChemnitiana, exemplo Paulina, usu vulgaris theologorum Augustanae confes-sionis, qui ex hoc loco argumentantur contra pontificios: panis coenae, quam-vis consecretur, si tamen non edatur ex praecepto Christi, non est sic corpusChristi. Imo Hunnius adhuc scrupulosius loquitur, negat corpus Christi manuministri ferri de loco in locum, sed dum panis inseritur in os communicantis(hoc est edere), Christus ipse citra loci rationem praesens exhibet una (hocest communio) corpus suum. Dicimur igitur edere corpus domini, quia sipanis iste ex praecepto Christi editur, certo et realiter est communio corporisejus. Haec erant, quae tunc R. Dign. Tuae suspicionem moverant, quaecerte non in meo cerebro nata, sed ex theologorum nostratium scriptis, si nonde verbo ad verbum hausta, saltem occasionaliter derivata sunt; curiositasipsa mea non est. Quanquam non memini te aperte quid reprehendere.

Sed jam concludam. In negotio S. Coenae spero vos nihil habituros,quod in me desideretis**); in articulis ceteris omnibus acquiesco Augustanaeconfessioni et Formulae Concordiae; in solo articulo de generali praesentiacarnis non possum damnare illos, qui loquuntur cum patribus supra citatis,ipseque adeo illis phrasibus utor; si hoc licet excipere, paratus sum sub-scribere Concordiae ut laicus et qui fateatur, se hinc inde haesitare circa con-structionem et relativa vocabula non liquidae relationis. Jam theologi suamconscientiam super functione sua, a Christo sibi commissa, dispensandi illiusmysteria, examinent, an jure et ex voluntate Christi me arcere velint a S.Coena. Et quia R. Dign. Tua Tubingae mihi dixit, negotium esse plurium,rogavitque an patiar, id cum illis communicari, spera igitur fecit mihi ad-vocationis apud theologicam facultatem et consistorium***); illa spe fretusego adhuc insto submisse apud R. Dign. Tuam rogoque ut in sacro negotiopropter Christum, cujus corporis membrum uti me esse spero, ita et ab aliisejus membris haberi cupio, uti hoc patrocinium meum in se suscipiat mihi-que responsionem impetret, non quae evagetur aliaque crimina cumulet (namsi qua erunt, possunt mihi objici ante definitivam sententiam egoque autdiluam aut deprecabor probata et agnita), sed quae hisce a me confessis etsuppositis (in sensu quem verba ferunt et non in alio detorto sumtis) inni-tatur f). Rogo iterum propter Christum, ut hanc meam exceptionem aequiscenseatis oculis, neque superbiam interpretemini contra praeceptores, autcontumaciam contra monitores, aut pertinaciam in errore etiam agnito: cummanifestum sit ex hac mea denunciatione sive promissione, rem agi longe

*) Hafenrefferi marginale: Stulte, quodnam hoc est corpus Christi?

**) Hafenrefferus: Maxime desideramus. Si enim generalis omnipraesentia nulla est,nulla quoque in coena.

***) Hafenrefferus: Erranti pertinaciter nunquam sum Advocatus.

f) Hafenrefferus: Si iutelligeret: Verbum Caro factum est, nihil pateretur torturae.