Band 
Volumen VIII. Pars II.
JPEG-Download
 

III.

Usque adhuc Joannis Kepleri vitam inde ab incunabulis usque ad ex-tremum diem animo persecuti sumus, ct quae quoque aetatis anno ei accide-rint, et quem ad modum ejus ingenium creverit et adoleverit, scientia auctaet amplificata sit, referentes. Praeterea libros, quos edidit omnes, observatocerto ut editi sunt ordine enumeravimus et ex parte id quoque retulimus,quibus in rebus quoque anno Keplerus versatus sit. Ex maxima deinde epi-stolarum et missarum et acceptarum copia ca et carptim ct copiosius redditasunt, quae aut ejus res familiares illustrarent, aut cognoscendae ingenii educa-tioni et progressioni majora minorave lumina afferrent.

Restat denique ea, quae observato certo annorum ordine rerum rationeet continuatione quasi careant, colligere et sub uno aspectu ponere; et qui-dem, nisi forte pertractandae rei natura postulavit, ut ab uno capite trans-eamus in alterum, hanc certam tractationis seriem quam maxime observabimus,ut primum de ejus familia, tum de amicis et fautoribus, denique deliterarum studiis et doctrina disseramus.

De Kepleri familia.

Joannes Keplerus domo natus est quae in Wilac libero municipio ali-quantum temporis maxima auctoritate florebat. Avus cnimSebaldus Kep-lerus et ipse praefuit urbi, et abdicato quoque eo munere haud raro publicaet cum aliis municipiis et cum vicina ducis Wiirttembergici civitate com-mercia procuravit. Et ex publicis ejusdem oppidi codicibus, qui Wilae con-servati sunt ex novissimis XVI. seculi annis, clare apparet, saepissime eumlegati nomine Stuttgartiam, Heilbronnam, Spiram aliasque in urbes missumcivium suorum commoda fortissime defendisse. Fortunam autem habuisse vide-tur haud parvam, quae, cum sumtuosus et luxus amantissimus esset, sub vitaeexitum valde imminuta est, ita ut liberis quos habuit permultos (12) paucis-sima reliquisse videatur; ex iis quidem, quae de Joannis parentum re familiarisatis comperta habemus, angustiores potius res quam opulentiam conjicerelicet. (Ex patre plus quam mille florenos, ex matre tria millia florenorum liberisobvenire debuisse, dicit filius Christophorus matre mortua.) Hern icus autemKeplerus, Joannis pater, uxorem duxit haud pauperis viri filiam, Gulden-