De Kepleri familia.
935
manni, qui in Eltingae pago prope Leobergae urbem sito cauponam idem etpraefecturam habuit. Praesertim conjugis dote adjutus Hcnricus Leobergaeet domum et agros sibi paravisse videtur, quos mortuo marito et mater ipsacoluit et liberos quoque (Margarethaui, Joannem, Henricum, Christophorum)jam inde a pueris agriculturae assuefecit. Pater enim, cujus animum paternaeopulentiae paternaeque in Wilae urbe auctoritatis memoria subiret, cum nequeWilae, qua in urbe matrimonio inito aliquantum temporis habitavit, neque po-stea Leobergae, neque Klmendingae, quo facta majore fortunae jactura exLeoberga familiam transtulerat, in suarum rerum angustiis et exiguitate ac-quiescere posset, primum c. a. 1574 Hispanorum et Austriacorum castra se-cutus est. Postquam autem a. 1579 domum revertit, adeo non sorte sua etrebus domesticis contentus erat, ut sub annum 1589 iterum patriam relin-queret sine reditu. Cujus de fortuna posteriore ex variis tabulis gentiliciis,quae nobis aditae sunt, nihil compertum est. Hanc paternam vagae liberioris—que vitae cupidinem Henricus filius (natus 1573) a patre accepisse videtur,et quid Kcplerus ipse dc fratris vita et fortuna dixerit, jam supra (p. 828)retulimus. (Hunc Henricum reliquisse duas filiolas, quibus Joannes nosterquantum potuit auxilium ferebat, in historia „judicii matris“ dictum est.)Contra Christophori fratris natura ex omnium, quos de eo habemus, nuncio-rum consensu a patre, fratre alienissima. Bractcarii enim artificium doctuscum diutius per Germaniam migrasset et in Wiirttembergico quoque exercitumilitasset, Leobergae, ut eandem exerceret artem, consedit ibique vexillario-rum magister factus est. Margaretha deinde soror (nata a. 1584), quae domimanebat usque ad a. 1G08, a matre honestissime educata esse videtur. Qua-cum Joannes commercia habuit fraterna eademque, cum jam adultae condi-tionem frater quaereret honestam, eodem anno matrimonio juncta est cumGeorgio Bindero, Heumaden vici pastore, cujus permultos annos matrimoniumtenuit felicissimum. Alios denique Kepleri fratres tres invenimus mature de-functos: Sedaldum (nat. 1576), Joannem Fridericum (n. 1579) et Bernhar-dum (n. 1589). —
Matris suae mores Joannes ipse hisce verbis describit: „Femina mori-bus aspera, contentiosa, inquietissimo ingenio, quo totum turbat municipiumsuum sibique auctor est miseriae deplorandae, (v. s. p. 361.)
In rustici filia XVI. seculo aliam ingenii conditionem et institutioneminfuisse, quam quae ad res domesticas, opera rustica aut ad ea, quae cau-ponae rusticanae sunt, negotia necessaria est, quis credat? Liberos itaque, utjam supra dictum est, agriculturae assuefecit, ceteris in rebus naturam nonmorata. Joannes quoque, quamvis corpore esset invalido, saepissime morbisvexato, quoad imbecillibus viribus fieri potuit, opus fecit in agris. Nec tamena matre prohibitus est, quin Elmendingae et Leobergae in ludum literariumiret ibique aut a grammatico aut a pastore singulare pueri ingenium cogni-tum esse videtur; eundem enim puerum primo eum, qui discendi latini ser-monis causa est, ludum frequentasse, postea in scholis, quae Wiirttember-gica in civitate adolescentium ad sacerdotia erudiendorum causa monasterio-rum in locum constitutae erant, publice institutum et ad academiam prae-paratum esse videmus, in quam promotus anno 1589. ibi quoque partim inseminario Tubingensi publica pecunia sustentatus, partim patriae urbis annuisbeneficiis adjutus est. Studiosus Joannes aut ipse per se, aut per litcrascum matre, fratre, sorore commercia habuit eosque maxima caritate dilexit.Sed cum mater, ipsa legendi, scribendi ignara, in legendis, scribendis epistolis