Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
936
JPEG-Download
 

036

Vita Joannis Kepleri.

aliorum ope uteretur ct plerumque aut amicos, aut filium Margaretham episto-larum advocaret interpretes et scriptores, rariores epistolae aut in rebus ne-cessariis aut si gravius quid accideret, ad matrem a filio sunt missae.

Quanto autem studio Joannes matri consuluerit, cum funestissima illaimplicita esset causa capitali, pag. 361 ss. ex monumentorum fide et auctori-tate pluribus enarravimus, eundemque promtissimo animo omnia deseruisse,ut, fratre et sorore ex parte dissentientibus et invitis, filii pietate matrem de-fenderet, ejusque contentionem unicam fere causam fuisse, cur tormenta autrogum mater effugeret, ex iisdem clarissime apparet monumentis.

De Kepleri cum fratre, sorore, sororis marito consuetudine post matriscausam illam capitalem, nihil certi traditum est: hoc sane maxime mirum,quod Joanni cum Bindero pastore, sororis conjuge, commercium esset nullum.Quamvis enim et ipse eum viseret cum in patria esset matrem in causa ca-pitali defensurus (1621), et filium quoque Ludovicum, qui ab anno 1626.usque ad annum 1629. studiorum causa versatus est Tubingae, admoneret,ut adiret amitam, quae plus semel aliqua pecunia eum adjuvit, tamen deKepleri propiore cum Bindero societate et commercio nihil compertum habemus.

Brevi postquam Keplcrus Gratium vocatus (1594) et doctrinae ampli-tudine et maxima animi jucunditate permultos comparavit et amicos et fau-tores, varia animum ejus matrimonii consilia subierunt. Post multa igiturimpedimenta multasque moras viduam sibi despondit Barbaram de Miihleck,cujus propinqui diu prohibebant, ne mulier patricia cum plebejo homine iniretmatrimonium. Quorum ut patricios spiritus impleret, Stuttgartiam (1596)profectus id potissimum egisse videtur, ut gentis suae nobilitatem, diuturnitatetemporum neglectam, depromeret. Quam ad rem quae pertinent, jam supra(p. 691) retulimus, quamquam etiam multa desunt, quibus plana res et apertareddatur. Consecutus utique est id quod voluit Keplerus ct nuptiae Gratiidie 27. Aprilis 1597 factae sunt. In matrimonium attulit Kepleri uxor etfortunam satis opulentam, cujus agri erant maxima pars, et Reginam filiam,ex priore matrimonio genitam, cujus educationi ipse consuluit amantissime.Cujus matrimonii primos annos exegerunt felicissimos, cum conjunx et formaet aetate florens viginti tres annos nata (duos ante Keplerum habuit maritos,quorum alter paucis post factas nuptias annis decessit, alter homo nequamfuisse videtur, ut mox fieret divortium) jucundissimam ei redderet vitam prae-sentem et futuram sperarent liberam et ab inopiae curis vacuam.

Sed brevi post dies laetissimos secuti sunt tristiores. Cum enim Ferdi-nandus Archidux, qui postea factus est imperator, Styriae imperium suscepisset,primum hoc sibi faciendum putavit, ut Euthcranae fidei in Styria longe late-que diffusae et disseminatae opiniones in terris suis haereditariis opprimereteasque ad exstinguendas et plane delendas Lutheranos et magistros et sacer-dotes ejicere optimum ratus est. Et initio quidem Keplerus intactus et in-violatus Gratii remanere posse visus est (cfr. p. 701 s.). Haud ita longe post-ea vero res Kepleri in pejus versae sunt. Consiliarii forte Ferdinandi (Jc-suitae) prius spem aliquam habebant, eum ad catholicam fidem esse transi-turum. Quod cum ab homine fidei suae tenacissimo non impetrassent, ipsiquoque eadem, quae paulo ante ceteris ejus provinciae magistratibus, qui fidemLutheranam profiterentur, poena imposita est asperrima, ut patriam vix partamderelinqueret. Aliam certe causam mutatae Archiducis gratiae nullam animocapere possumus. Primum igitur Keplerus in Wiirttembergia et auxilium ctconsilium quaesivit, cum apud Tubingenses suos magistros tam gratam esse