Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
943
JPEG-Download
 

Do Kepleri familia.

943

fundi curavit, charta ad easdem necessaria Campoduni emta) nondum editis,in Austria superiore quae jam diu praeparata erat Lutheranorum orta estinsectatio, quam et rusticorum seditio secuta est et diuturna illa (anno 1G26)Lineii obsessio, quibus duabus rebus Kepleri et negotia et res domesticae, utpar est, variis modis turbata sunt. Se quidem, scripsit, suamque familiamnunquam in tanta cibi inopia fuisse, ut „carne equina“ vescerentur, sed tamencircumsesso oppido et multa necessaria desiderasse, et multa injucunda per-pessos esse. Seditione autem profligata cum imperator Lutheranos omnes, adfidem catholicam sese transituros esse negantes, finibus egredi jussisset, Kep-lero, qui imperatorii astronomi nomine et auctoritate facile impetrare possetut hac conditione solveretur, suam suorumque fortunam aut rebus fortuitis autaulicorum voluntatibus temporaneis detrahere satius esse videbatur. Quum autemsimul hoc quoque edictum factum esset, ut Lutheranorum filii omnes catho-licos et ludos et ecclesias frequentarent atque Kepleri filius maximus Ludo-vicus (nat. a. 1607) ea ipsa aetate esset, ad quam edictum illud pertineret,hanc rationem legem fallendi pater est secutus, ut filium sic Lincio summo-veret, ut amici puerum clam domo deductum nescio patre in Lutheranorumludum Sulzbachiae transferrent. Pater itaque, ubi filius esset, interrogatusvera dixit, illum se inscio domo abiisse et loco sibi incognito latere. (Cfr.p.900.) — Ipse tabularum editionem Lineii et deficientibus operis et in in-quieto rerum statu haud facile fieri posse causatus petiit, ut sibi liceret, locoab hominum turba remotiore, ubi litcrarum fontes largiores manarent, tabulisedendis praeesse. Quod cum impetrasset, Novembri mense anni 1626. Linciodemigravit Ulmam, familia tunc quoque, ut itinere in Wiirttembergiam facto,in Ratisbonae oppido relicta. Ludovicus filius Sulzbachia clam Tubingamrediit, studia sua ibi perfecturus. Katisbonam autem omnes res moventes,Ulmam typos Lineii fusos et chartam emtam transtulit. Annum 1627 om-nem Keplerus Ulmae in tabulis et corrigendis et edendis consumsit, ita qui-dem, ut interdum viciniam, Tubingae amicos et in vico Rosswelden, quemin pagum pastor Binderus a. 1620 transgressus est, sororem suam viseret.

Perfecto autem opere cum tabularum parte Francofurtum profectus est,ubi cum librariis de redemtionc ageret. Quam in urbem cum proficisceretureodemque ex oppido rediret, cum alios amicos, tum Landgravium PhilippumMarburgii adiit, Susannam filiam Durlaci, Esslingae Baronem de Hohenfelder,quocum Tubingae literis studuit, eundem Lutheranorum insectatione ex Au-stria expulsum. Ludovicum filium Schickardi amici patrimonio commendaveratet ex Ulma literas partim facetius, partim severius de rebus filii scripsit, nonprorsus ex patris voluntate vitam degentis.

Ulma Keplerus per Ratisbonam Lincium rediit, res suas ibi compositu-rus. Cumque Pragam venisset, ad Imperatorem libellum scripsit, quo tabulasse perfecisse nunciavit et ex perfectis tabulis Ephemeridas, anno 1617. Lineiiinchoatas et usque in annum 1620 continuatas, ad finem propositam perfi-cere velle. Postulavit simul residuas pecunias, quae in dies majores fierent, etad eum locum, quem imperator aptum censeret, se profecturum esse professusest. Eodem ipso autem tempore Wallenstenius Megalopolis dux designatusest, qui, cum Keplerum jam anno 1608. cognovisset, et ipsum et viri scien-tiam permagni aestimavit. Cum igitur comperisset, qua de re ageretur, Kep-lerum secum in Silesiam ducturum et residuas pecunias solvendas curaturumesse pollicitus est. Qua ratione sola cum fieri posse intellexisset Keplerus,ut tranquilliore loco studia simul continuaret, simul fortunas suas et domesti-