944
Vita Joannig Kepleri.
eam salutem conservaret, consentiente imperatore munus a Wallenstenio ob-latum se suscepturum esso annuit, quamvis hanc conditionem odio non libe-ram esse bene sciret et de tempore futuro sollicitus esset. Cum uxore igituret liberis minoribus quum mense Julio 1628 iter incepisset, Saganum migra-vit, qua in urbe cum familia consedit. Typos autem Lincio aut Ulma trans-ferendos curavit et Sagani Duce adjutore officinam instituit typographicam,cujus ope Ephemeridas perficeret, quarum editionem pollicitus erat, simul Wal-lenstenii desideriis astrologicis indulgens. Idem cum Keplerum jussisset inRostochii academia professoris munus suscipere, negavit astronomus, me-tuens ne suscepto hoc officio residuae pecuniae, quas imperatoris fiscus sibideberet, ad irritum caderent, praesertim cum Dux solvendas pecunias polli-citus quidem esset, sed nondum curavisset.
Sagani Keplerus usque ad Octobrem mensem anni 1630. versatus estibique gaudio quoque hoc est affectus, quod filia Susanna, quae tunc Durlacigubernaticis munere fungebatur, Argentoratensi amico Bcrneggero auctorecum Jacobo Bartschio, acerrimi studii adolescente (cfr. VII. 478) matrimo-nium iniret. Idem, qui astronomum jam aliquantum temporis in Ephemeridibusratiocinandis adjuverat, ipsius et Berneggeri consilio Argentinensis academiaemagister designatus est. Mox in eadem urbe nuptiis factis (d. 2. Martii1630) mariti parentes, qui huic festo diei non interfuerant, Sagani vise-runt. Bartschius enim primum soceri opera adjuvare et postea Argentoratumredire voluit, ut ibi munus sibi oblatum inciperet; Ephemeridum quoque eteditionem et redemtionem curavit eandemque ob causam, ut ipse cum librariisageret, Francofurtum profectus est. Uxor autem Sagani apud parentes reman-sit, tum quoque, cum Keplerus Octobri mense per Lipsiam in Ratisbonaeurbem profectus esset, ubi in concilio Germanici imperii principum eo con-vocato ab Imperatore pecunias debitas efflagitaret. Quo de itinere, Kep-leri morte et temporibus ipsam mortem sequentibus jam supra pluribus enar-ratum est.
Exeunte hac parte Kepleri liberos, quo quisque tempore natus est,enumerabimus.
Priore matrimonio geniti:
1. Henricus, natus die 2. Fcbr. 1598, mort. d. 3. Apr. ejusdem anni.
2. Susanna, nata Junio mense a. 1599, mort. Julio ejusd. anni.
3. Susanna, nata d. 9. Jul. a. 1602, cum Bartschio matrimonium iniit
anno 1630.
4. Fridericus, natus d. 3. Dec. 1604, mort. Februario anni 1611.
5. Ludo vicus, natus d. 21. Dec. 1607, mort. Regiomonti a. 1663.
Secundo matrimonio geniti:
6. Margaretha Regina, nata d. 7. Jan. 1615, mortua d. 8. Sept. 1617.
7. Catharina, nata d. 31. Julii 1617, mortua d. 9. Fcbr. 1618.
8. Sebaldus, natus d. 28. Jan. 1619, mort. festo corporis Christi
anno 1623.
9. Cordula, nata die 22. Jan. 1621.
10. Fridmar, natus die 24. Jan. 1623.
11. Hildebert, natus die 6. Apr. 1625.
12. Anna Maria, nata die 18. Apr. 1630.
Quorum liberorum quatuor qui sunt in fine enumerati, paucis tantum annispatri superstites fuerunt et (filii certe) eodem fere tempore, quo mater decessit,mortui esse videntur. (Cfr, Ludovici libellum ad Imperatorem scriptum pag. 931.)