Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
945
JPEG-Download
 

De ämicis et fautoribus Kepleri.

945

De morte Susannae, quae Bartschio marito a. 1633. defuncto cum MartinoHillero secundas nuptias inierat, nihil certi compertum est.

De amicis et fautoribus Kepleri.

De ea parte quam adhuc tractavimus, epistolarum fontes rari et pau-cissimi erant, qui in iis solum, quae de Kepleri matre et conjuge priore sci-mus, largiores manarent. Multa enim non nisi ex brevioribus significationibusiisque collatis cum nunciis hic illic dispersis intelligi, multa etiam conjici'tantum poterant. In hac autem parte, qua de Kepleri cum amicis et fauto-ribus commercio agimus, major quam antea nobis praestat fontium copia etmateria, quae inprimis continetur Kepleri epistolis et missis et allatis, quodepistolarum commercium ab ipso Keplero conservatum est. Stuttgartiae et inbibliotheca et tabulario atque Monachii in bibliotheca academica omnes fere con-servantur Kepleri epistolae, ipsius manu scriptae, illae ad Maesti in uni,hae ad Her war tum de Hohenburg missae; Viennae deinde in impera-toria, et Pulkovae in ea, quae est addita speculae astronomicae bibliothecapermultae reperiuntur et ipsae Kepleri epistolae et epistolarum exemplaria admultos omnium ordinum homines scriptarum corumque responsiones, interquas praecipuum occupant locum Maestlini, Ilerwarti, Davidis Fabricii, Remi,Criigeri. Quae diximus exemplaria idcirco idem fere quod epistolae manuKepleri scriptae valere possunt, quod permulta ab ipso Keplero perspecta etipsius manu correcta sunt. (Keplerus enim qui aut retineret exemplaria autretentis ipsis literis exemplaria iis mitteret ad quos scripsit, ideo hoc fecit,quod Raimarus Ursus, Tychonis adversarius, id quod jam vol. I. pag. 234nunciatum est, quadam Kepleri epistola male usus est. „Scribam caute“, inquit,„et retinebo exemplaria“.) Quamvis autem permultae Kepleri epistolae usquead nostram memoriam manerent (inter quas non omittendae sunt illae, quascontinet collectio epistolarum Bcrneggeri et Kepleri datarum acceptarumque),tamen multae quoque interierunt, haud dubie nunquam descriptae, cum nonomni tempore Keplero adjutores praesto essent ad hanc ipsam rem idonei.Desunt quidem epistolae, quas Keplerus ad Jesuitas Curtium, Guldinum, Grien-bergerum, Scheinerum scripsit, quasque ad Guilelmum Schiekardum usque adannum 1626. misit, excepta unica epistola a. 1618. scripta, cum omnes anno1627. a Keplero ad Schiekardum Ulma Tubingam missae etiamnunc exstent.Desunt etiam epistolae, quas multas Keplerus ad Besoldum Tubingensem, jurisconsultum eundemque propinquum misit et de causa materna, et de aliis rebusprivatis, cum supersint illius responsiones; interiit quoque pars epistolarum adITafenreflerum missarum, haud dubie ad res sacras pertinentium, desunt quoquequae sunt epistolae scriptae ad Anglum Edmundum Bruceum, ad FlorianumCrusium, Socinianorum causae sectatorem, ad Eriksonium, Tychonis adjutorem,ad Gringalletum, Geneva oriundum, qui aliquantum temporis Kepleri studiainprimis Ephemeridas valde adjuverat. Desunt denique, quae permultis illisUlmensis praeceptoris Hebenstreitii epistolis, quaeque Joanni Papio, primumOnoldiae, tum Regioraonti medico, quaeque Ambrosio Rhodio, professori Wit-tenbergensi aliisque a Keplero sunt rescripta. Quamvis autem et ipsas biblio-thecas perscrutantes, et interrogationibus ad singulos et palam factis maximenisi simus, ut quae deessent reficeremus, tamen et opera et spes est perdita.Sed tamen ex iis quae a viris illis responsa sunt (quaeque maxima ex partesunt in Hanschii collectione epistolarum Kcplcrianarum, immo vero ad Kep-

Opera Kepleri Vllf.