946
Vita Joannis Kepleri.
lcrum ab aliis scriptarum, cum harum epistolarum, quae excrescunt ad nume-rum 483, minima pars ipsius sit astronomi) saepius quid Keplerus ipse scrip-serit conjici et hunc in modum quae non sunt integra restitui possunt.
Primum, ut de literarum forma et specie dicamus, Kepleri manus firmaest et fortis et lectu facilis, et munda et a prima epistola posteritati traditausque ad ultimam eadem immutata. Scribit autem continuo et sine ulla in-terpellatione, ita ut in longissimis quoque epistolis rarae sint emendationes,in levioribus non minus, quam cum de difficillimis disputat rebus, quae plerum-que uno tenore c bucca veniant. Interdum utique fieri potest, ut finito ali-quo capite subito exclamet: „Nihil est“ aut „Aliter“ aut „Haec melius inter-pretanda“ etc., ipse se emendans tanquam opus recenseat alienum, tum adid unde digressus est revertatur. Sed raro haec fiunt, cum plerumque certussit et ex inexhausto illo fonte doctrinae, imaginationis, leporis, summae homi-num et rerum publicarum cognitione hanc uberrimam depromat copiam pulcher-rimis verbis et orationis leni tractu amicis suis traditurus.
Inest autem in epistolis summa rerum varietas. De astronomiaquidem inprimis scripsit ad Macstlinum, qui Tubingae fuerat Kepleri magister,ad Tychonem, Galilaeum, Origanum, ad Ambrosium Rhodium, CasparumOdontium, Benjaminum Ursinum, qui tres posteriores aliquantum temporis Kep-lerum in calculis astronomicis adjuverant, postea astronomiae professorummunera, alter Wittenbergae, alter Altdorfii, tertius Rerolini susceperant, adCriigerum mathematicum, ad Longomontanum Danum, Eriksonium Sueeiaoriundum, Curtium Jesuitam, quocuin de theologicis quoque rebus disseruit,Maginum Bononiensem, ad llemum, quem Leopoldus Archidux suae valetu-dinis custodem fecerat, ad Davidem denique Fabricium in Frisia orientalipastorem. Ad astrologiam autem eae pertinent epistolae, quas scripsit adRudolphum imperatorem, pars earum, quas ad Fabricium, quem modo diximus,ad Wallcnstenium, ad Blanclnim Italum, ad Homeliuin Marburgiensem, adImperatoris Dapiferum Vickenium nonnullosque alios nobiles dedit. CumBavariae deinde cancellario, Herwarto de Hohenburg, cum Calvisio Lipsiaecantore, Dcckero Mognntiae clerico, cum Josepho Scaligero partim de astrono-mia, maxima vero parte de chronologia disseruit, sicut etiam cum Macst-lino. De physicis autem, inprimis de magnetis viribus, in iis agitur epi-stolis, quas ad Herwartum et Nautonierum, de machinatione ct variismachinis in iis, quas scripsit ad Anhaltiae civitatis principem, ad DucemWiirttembergiae, ad Baronem de Herberstein. De optica Keplerus diutiusliterarum commercium habuit cum Brenggero, doctissimo Kaufburnensi medico,cum Octavio Pisani Belgio, Harrioto Anglo, cum amico Joanne Papio.De philosophia autem et theologia in iis agitur epistolis, quas adZehentmajerum, Florianum Crusium, Pistorium („studiorum inspectorem“ Kep-lcro ab Imperatore positum), ad Baronem de Starenberg, inprimis quas adHafenrefferum misit. Cum Wackero de Wackenfels, imperatori a consiliis in-timis, quocuin Pragae multum commercium habebat, per literas de cosmo go-nia disseruit ct de maculis in Sole, de Solis aliorumque astrorum natura.De alcliy mia agit cum Murtino Rulando et Joanne Gerhardo, medicis, de me-dicina cum Jcssenio clarissimo Pragae medico, Brenggero, Papio, Rulando;de terrarum descriptione et describendis tabulis cum Styriae etAustriae Superioris Ordinibus, cum Criigero et Martino Crusio, quocuin dehistoria quoque disserit. Musica deinde et Harmonica in iis epistolistractata sunt, quas ad Anhaltiae Principem, Herwartum, Joachimum Tanckium