948
Vita Joannis Kepleri.
conquestus est, quod a se postularet, ut summam superstitionem tractaret(I. 358 ss.); et haud secus Wall e n sten iu m docuit, caecam astrologiae fidemad errores ducere maximos et haud parum mali efficere posse (v. s. p. 318 s.). —Ex epistolis Kepleri ad Fabricium datis haec repetenda censuimus, qui-bus probaremus, quae modo diximus de jocis et facetiis, quibus Keplerus virosuperstitioso respondit. Fabricius scripserat, astrologiam se excolere velle etdefendere contra inimicos quoscunque. Keplerus respondit: Tu si quid hicpraestiteris, laudem tanto majorem quam ego reportabis, quanto propius astro-logia ad usus humanos accedit, quanto haec subtilior astronomia. Verum scito,primum atque tu metas dxgißtias et virium humani ingenii transscenderis, quolongius in tua persuasione provectus fueris, hoc magis te milii fore suspec-tum credulitatis nimiae. Sed heus! Peccavi, ne ferias! Inermis adsum. Cumenim nemini te parciturum ais, cautio mihi est adhibenda, ne et me hostemtibi deligas.“ .... Suda, suda de profectionibus et directionibus, nam etego sudavi.“ Jam explicat suam „dirigendi“ rationem, quae quum Fabricionon displiceret, his eum laudat Keplerus: „Agnum hic agis, ita es innocens.Placet tibi demonstratio aspectuum, reductionem ad eclipticam approbas, divi-sionem ecccntricitatis Solis admittis, sanitatem recuperas ab astrologica febri,nec quidquam scribis, quod in hac re non eximie probem.“ .... „l)c in-clinationibus confudisti me inter legendum. Velim respiceres ad meas literaspriores, quid omnino scripserim. Nam haec quidem, quod tu refutas, planenon scripsi. Probas, conjungi temperamenta inclinationibus et simul immu-tari. Quasi ego hoc negaverim. Vera dicis, tantum ne dicas, vel tempera-menta vel inclinationes naturaliter posse permutari plane contrariis. In hocenim pervertis meam sententiam, dum scripsi, ut oculus ad album et nigrum,sic animus ad haec ttuDij co.lestia, intelligis tu ad inclinationem, ad furtaetc. Non peto a te, mi Fabrici, ut multa scribas, sed ut ex fundamentis benecollectarum cogitationum. Tu namque, sl relegisses mea et tua, vidisses noshic idem agere. Nimium tu astris tribuis. Tibi Deus ad astra respicit, uttemperamenta formet et inclinationes, mihi animae sublunarcs ad idem obidem respiciunt.“ .... „Ridicule desinis: Deus et Satan concurrunt-stultumergo, omnia ad causas naturales referre. Multa, Fabrici, multa, imo pleras-que scientias hujus sententiae tyrannide opprimes. Quid enim? Si hoc verum,num ideo meam sententiam cum tua permutabo, propterea quod tua Dei etDiaboli opus plus indiget, mea illas hyperphysicas plane non excludit? Minimehoc! Potius omnem astrologiam mittamus et mundum sublonarem Deo etDiabolo regendum tradamus.“
„Dissertatiunculam meam (De fundamentis Astrologiae) adoriris, sed osci-tanter et infelici auspicio. Pudet me repetere ex dissertatiuncula. Si
tu existimas, te gratum mihi facere me exercendo objectionibus non seriis etin quibus ipse scias solutionem, falleris. Non peto tibi os vincere, sed men-tem, animum, sententiam tibi eripere penitus, aut meam tibi cedere, si viceris.“
Ad Fabricii timorem ob instantem „directionem“ quandam, sibi mala etpericula portendentem sic respondit Keplerus: „0 te miserum et infelicem,qui tot jam meis instructionibus nondum liberari potes a metu directionis,quin et orandum tibi putas, ne animae noceat. Benefaciat Deus tuae animae,ceterum ut impediat directionem, ne illi noceat, nihil est necesse.“ In epi-stolis Fabricii de motibus Martis astronomus sanior praeponderat astrologofere insano, tamen excidit calamo in astrologiam quasi in naturam verso ver-bum: „cupio abs te cognoscere, cur in tua genesi secans eccentricitatis dimi-