De amicis et fautoribus Kepleri.
949
diae 15' accipiatur?“ Ad haec Keplerus : „Risi te, qui in mea Genesi in-venis secantem. Abscissores quidem praedicant astrologi, sed ii mihi nonplacent. Tu vero ex astrologo et astronomo confusus cum Ilypothesi vellesdicere, Genesi dixisti ex abundantia cordis.“ —
Fabricius quondam scripsit ad Keplerum: „Copernicum hactenus parcelegi, quod obscurus ct concisus esset; at nunc magis mihi incipit arridere etsolus motus Terrae me prohibet, quo minus ex toto manus ipsi nondum por-rigam. Quomodo argumentum Tychonis (Tych. Epist. p. 189) circa motumdiurnum ex tormenti globo refutare vis? Hoc totam Copernici hypothesinexplodit. Inquire igitur tales hypotheses, quae omnis absurditatis et impli-citae contradictionis expertes sint, sic tibi et arti magis consules. Aliud ar-gumentum contra Copernicum: si Terra tali motu moveretur, necesse est omnesin eodem parallelo habitantes saepius unum habere ventum“ etc. Keplerusrite explicat amico objectionem Tychonis, explicationi vero haec addit: „Sicigitur cum habeat hoc negotium ex animi mei sententia, noli a me petere,ut veritatem prodam ad comparandum vulgi favorem. Si consuli arti non
potest nisi per fraudes, pereat sane: reviviscet nempe. Consilium tuum
sequar quidem, sed emendatum. Arti consulam, sed non per commendatio-nem perque captationem aurae popularis. Si nihil est tradendum
nisi quod vulgo placet, cur astronomiam universam, cur geometriam tradimus,remotissimas a vulgi captu laudisque ideo egenas? Quin potius hoc agam,ita Copernicum in emendatam astronomiam intexam penitus et implectam,adeoque ct in physicam, ut vel utrique simul pereundum sit vel superviven-dum. Quamquam, si locus est vaticinio, prius ingentem molem libro-rum p o I e m i c o r u m cum auctoribus, cum ingeniis criticis peri-turam existimo, quam Aristarchus et Copernicus deserantur.— Objectio tua a ventis plane ventorum naturam imitatur: nihil efficit nisistrepitum etc.
Ultimae denique ad Fabricium datae epistolae his finem facit Keplerus:„Tu procacitatem et hilaritatem meam in scribendo boni consule. Vides, melaudem tuae hypothesi (de Marte) tribuere veritatis circa effectum, tibi veroingenii, et inprimis lactari super fortuna tuarum speculationum tibique gratu-lari. Nec si veris coloribus illam depinxi propterca premere illam te volo,quin potius nisi jam impedis partem ex illa faciam Commentariorum meorum,ut petiisti, idque in gratiam eorum, qui privati captus causa aut proptermechanicas effictiones Ptolemaicam formam amant. Fateor quippe, tuam hancordinationem captus facilitate longo intervallo post se relinquere Ptolemaicosaequantes. Si haec ego odoratus fuissem ante 9 menses, lubenter scrip-
sissem de iis. At nunc accusa tua schemata erronea de meo silentio; exipsis enim visis et de textu judicavi, qui intricatissima manu perscribitur ate. Vale.
Causam qua motus Keplerus ad Fabricii literas respondere disierit, refertin praefatione ad Ephemeridem anni 1617, ibique pergit seria jocis miscenseadem qua antea ratione. Legatur haec amoena responsio supra p. 841 ss.
Vickenio Keplerus studiose explicat, quae sentiat de astrologia etlibris astrologicis Ptolemaei, Cardani aliorumque. Quaerenti vero Vickenio,quid sentiat de „novem horis astrologicis“ et petenti, ut sibi explicet ea, quaeCornelius Agrippa (lib. III. de occulta philosophia) doceat, „nomen genii exdispositione coelestium elicere“, haec irabundus respondit Keplerus: „Scito,me fundamenta utriusque rei ad unguem tenere; tantum vero abest ut ea tibi