Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
958
JPEG-Download
 

958

Vita Joannis Kepleri.

quibus potest expedire rem studet. Herwartus autem Keplerianae inter-pretationis auxilio valde contentus gratias non modo verbis egit, sed etiamretulit cum donorum liberalitate, tum quoque, cum ipse frequentissima homi-num consuetudine uteretur, literis commendaticiis ad summos et potentissimosviros, inprimis ad nonnullos Jesuitas (Herwartus ipse erat unus ex Jesuita-rum societate), ad Welserum, ad Coloniensem Archiepiscopum aliosque scriptis.Qua Herwarti commendatione valde adjuta est Kepleri res, cum et PaterCasalius, cujus apud Archiducem Ferdinandum summa auctoritas et gratiaerat, in Styriaca uxoris haereditate permultum prodesset, et Wclserus (aerariiimperialis praefectus) quidquid debitae pecuniae in maximis imperatorii fisciangustiis poterat, Keplcro solveret, et Archiepiscoptts Coloniensis mathemati-cum ab llervvarto commendatum adjutorem suum adhiberet, cum eas, quaeper Sanctura Imperium Romanum in usu erant et mensuras et nummos inordinem ct aliquam unitatis rationem redigere vellet (Cfr. vol. V. p. 616 ss.),idemque astronomo concederet, ut sidera melius observare posset telescopioeo tempore invento uti, cujus ope ei Jovis satellites conspicere licuit, etKepleri quoque negotia liberalissimis praemiis honoraret. Keplerum autemcum Jesuitis Deckero de chronologia, Grienbergero et Guldino de astronomiaet mathematica familiarius literarum commercium incepisse idem Herwartussine dubio auctor erat. Cum Praetorio denique Altdorfiae mathematices pro-fessore, cujus de Prodromo judicium Keplero a cancellario missum est (v. s.p. 623 ss.), astronomum et notitiam et familiaritatem habere idem voluit Her-wartus, qui etiam dc Tychoriica hypothesi lunari doctorum quaestiones movit.

Ilerwarto dc ratione Copernicana dubitationes cum Keplerus eximerevellet, aperte ct honeste contra cum Copernicanam causam defendit. Quotempore hoc epistolarum commercium frequentatum est, ecclesia Romana nontanta severitate doctrinam Copernicanam improbavit, quanta postea (1616)eam condemnavit; quam ob rem Ilerwarto fidei catholicae studiosissimo con-fessori nulla erat causa, cur doctrinam- eam rejiceret. Totum autem Her-warti animum ut rei Copernicanae conciliaret eumque de hujus doctrinae veri-tate convinceret, nunquam Keplerus potuit efficere.

Quaerente Ilerwarto judicium Kepleri de Gilberti libro de magnete, isexplicans ea, quae ipsi de virtute magnetica visa sint, haec de Copcrnicihypothesi addit: „Quod ad motum Telluris attinet, facile poteris cogitare,magnopere me probaturum, quae ille (Gilbertus) ad Copernicanam rationemstabiliendam affert, cum Copernicanus et ipse sim. Velim tamen perpendas,ipsum probabilitatem saltem profiteri. Diurnum Terrae motum omnibus machi-nis adstruit, de annuo suspendit sententiam, forte quia astronomiis non est;alias, si bene novi ejus ingenium, mordicus fuisset arrepturus et hunc.“ Adhaec anno 1603 scripta Keplerus redit anno 1607, Ilerwarto, qui alia rationeplanetarum et Solis motum servare conatus est quam Copcrnicus, aegre ad-mittenti motum Telluris, Copernici rationem pluribus explicat et sic finem facit:„Non adeo absurdum videtur physicis, stare Solem ac moveri Terram. Sen-tentia de circuitu Solis peccat in regulam, quae possunt fieri per pauciora,non debent fieri per plura. Possunt autem salvari phaenomena stante Sole.Sed nec circuitu opus est ad circuitum ceteris conciliandum, cum sola volu-tione id possit. Denique naturali motui magis est consentaneum, volutioneSolis conciliari et inferri ceteris circuitionis necessitatem, dum emanatione vir-tutis unaan vel utatur ad circumvehendos ceteros. At quomodo cir-

cuitus Solis conciliet ceteris circuitum, id non ita facile est definire. Nam