De amicis et fautoribus Kepleri.
959
interdum Sol illis contrarius curreret, quod non ßt in volutione Solis et cumeo virtutis, quam intelligentiae et similitudinis causa dico mag-neticam, debui coelestem dicere. Illa enim virtus in omnibus planctissemper prolectat eodem, nunquam in contrarium.“
Anno 1605 Ilerwartus haec dederat Keplero: Ich befinde, dass der HerrHypotlieses Copernici approbiert. Da wollt ich wohl gern die rationes wissen,durch welche man solche wo nit gar demonstriren, jedoch probabiliter dedu-ciren möchte. Das wollt ich so gern leset), als ein Sach vnter der Sonnen.Vielleicht wird der Herr ex motu Martis auch ein adminiculum ad proban-dum motum Terrae gefunden haben. Ich hotTe, der Herr werde in diesenwichtigsten Punkten einmal exclamiren t.v^y.a, tvQtjxai Keplerus respondit:Magn. Tua delectari videtur, me in sententia permanere. Ego haud grava-tim depromo mea argumenta vel contra hostem, tantum abest ut blanditiisopus habeam, neque sequor multum illos, quibus in ore est „odi profanumvulgus et arceo“, quin potius ultroneus et importunus intempestivusque adsimperpetim. Tu forte miraris, fieri posse ut Copernicus homini considerato etmodice ingenioso probetur, ligo vero ajo, nihil esse per omnes scientias,quod me impediat hoc sentientem, nihil quod vel levissime me absterreret abhac aperta sententiae meae professione, praeter unicam auctoritatem Sacrorum,a quibusdam male detortam. — Utuntur homines spiritu Dei inspirati linguiscuilibet genti notis, non linguarum sed sententiam communicandi causa, utunturad idem intentum etiam conceptibus hominum de rebus naturalibus. Stultis-simum nempe est postulatum, ut doceat Deus nos in Sacris, planetas nonstare aut retrocedere, si vere stant aut retrocedunt. Nam etsi futurum puto,ut mundus veritatem magis magisque agnoscat tandeinque communiter stationesplanetarum in Terrae motum conferat, nunquam tamen fieri aliter posse scio,quin his ipsis utamur vocibus, planetas stare, retrocedere. Propterea sapienterfactum ab ecclesia Romana puto, quod cum astrologiam judiciariam damna-verit, illam tamen Copernici philosophiam in medio suspensam reliquit.
Jam Keplerus rationes affert physicas, astronomicas et philosophicas,quibus ratio Copernicana defendi possit et his finem facit: „Habes Magn. Vir,quae in praesentia de hac quaestione mihi inciderunt (cfr. vol. II. p. 87—92);quibus bene ponderatis si quid amplius restat dubii, id me acuet, si propo-natur, ad negotium tractandum accuratius.“ Ilerwartus vero hoc tantum respon-dit: De motu Terrae will ich mit nächster Gelegenheit wann ich Weyl habe,weiter schreiben. Hanc „occasionem proximam“ et otium scribendi non in-venit Ilerwartus usque ad annum 1607, quo Copernicum corrigere conatusest, ut supra diximus.
Num Herwartus Kepleri animum ad fidem catholicam perducere voluerit,ex epistolis, quae pene omnes posteritati traditae sunt, conjicere non licet.Immo vero Keplerus ipse quaestiones de rebus sacris in medium protulit ethic quoque animi sui sinceritatem et integritatem ostendit. Quum enim inStyriac provincia Lutherana fides vexari coepta et Keplerus in eo esset, utGratium relinqueret et alio demigraret, haec Ilerwarto nunciat. Gratii, inquit,ut nunc res se habeant, manere se non posse. Breitschwertii autem falsis-sima conjectura est, illum Ilerwarto ut clam ad fidem catholicam transiretadmonenti verba illa, quae pag. 701 exhibuimus, respondisse. Hoc unumcertum et testimonio confirmatum est, Keplerum, cum Herwartus paratum sediceret eum in comparandis instrumentis astronomicis et in instituenda speculaastronomica adjuvare, negavisse, cum sit „habitationis incertus“. Sed tamen