Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
960
JPEG-Download
 

960

Vita Joannis Kepleri.

facile fieri potuit, ut qui Ferdinandi in rebus sacris consiliarii et auctoreserant, Kepleruin adducere vellent, ut fidem mutaret, qua re sola fieri posset,ut Gratii remaneret. Cujus facti quamvis non aperta testimonia afferri pos-sint, tamen ex toto rerum statu verisimile est, Kepleruin ejusmodi cohortatio-nibus et invitationibus perductum esse, ut Herwarto sententiam suam verbis,quae 1. c. leguntur, aperiret. Jesuitarum utique permultum interfuisse, utvirum, qualis Keplerus erat, ad suam fidem conciliarent, id cum per se ipsumverisimile est, tum literarum commercio, quod postea cum Guldino ct AlbertoCurtio Jesuitis frequentavit, ratione satis certa comprobatur. Quibus de literisunam Guldini epistolam invenimus (eamque decriptam), qua ille Keplerumverbis gravibus edocet, quanto sit fides catholica major ct potior quam Luthe-rana, Curtii autem complures exstant epistolae, quibus epistolis respondetKeplerianis; ut ejus animum ad suam sententiam magis inclinaret, conten-tiones affert, quae inter Lutheranos ipsos tum ortae essent. Quibus duobusLoyolae sectatoribus quae sunt scriptae a Keplero epistolae, in summa quae-rendi cura inveniri non poterant, quam ob rem cx responsis ab illis redditishoc unum conjicere licet, illos Kepleruin ad suam fidem adducere voluisse,hunc autem omnibus postulationibus fortissime obstitisse. Quem autem inmodum se gesserit, cum ei a Lutheranis et Linciensibüs et Tubingensibusobjiceretur, clam eum causae Calvinianac favere, supra relatum est. —

Jam cum primum (misso Prodromo) inter Tychonem et Keplerumliterarum commercium inchoatum est, in epistolis quae sit justa de inundohypothesis, haud raro pluribus disputatur. Tycho quidem, quamvis ratioCopernicana ei minime placeret, tamen Ptolemaicam falsam esse bene intel-ligit et quid in utraque ratione justum sit, hoc modo simul valere possecredit, ut Terra sit immota, Sol circa Terram, circa Solem planetae rotentur.Keplerum itaque, quam in Prodromo exposuerit rationem, eam in doctrinam ase inventam transferre voluit. Contra Keplerus juvenis, tum (1598) nonduminter doctos cognitus, Tychoni, viro clarissimo, qui blandiendo corruptus aliumsibi obloqui non consuevisset, fortissimo animo resistere et rationem Coperni-canam solam veram praedicare ausus est. Postea quoque, cum KeplerusPragam demigrasset et ipsi convenissent (1600), inprimis de eadem quae-stione a viris et sermonibus hilarioribus disputatum et controversiis acrioribuscertatum esh Quum autem uterque in sua opinione obstinatius perseverarent,haec virorum dissensio praeter alias causas graviores Keplerum ut per ali-quantum temporis a Tyehone discederet permovisse videtur. Certum est,Tychonem a Keplero postulasse, ut rationem Tychonicam argumentis mathe-maticis probaret, Keplerum autem hoc postulatum recusavisse; quod idemTychonem moribundum ab astronomo postulasse, Kepleri narratione confirma-tum jam supra traditum est. —

Postquam de propiore inter Tychonem et Keplerum necessitudine retu-limus, ad hujus mores amplius describendos haec quoque addere liceat, quaeab iis, quibus Kepleri propria natura non accuratius perspecta est, huic vitiohaberi possent. Kepleius enim cum et quid justum, quid injustum esset, beneintelligerct, et summo pudore esset, ca quae injusta vel falsa videbantur, magnasaepius acerbitate refutavit. Qualium refutationum vestigia et in variis ejus operi-bus inveniuntur, ita quidem ut ipsi adversarii, quos petit, ab aliis cognoscinon possint, et in epistolis compluribus ejusmodi significationes insunt. QuiKepleri animus irritabilis mirum in modum apparuit tum, cum primum Tychonisconsuetudine uti coepisset, ubi Keplerus, cum vehementissime iram in Tycho-