De amicis et fautoribus Kepleri.
961
nem effunderet, in aliquantum temporis discordiam et dissidia conflavit, etpostea quoque, quum in gratiam cum Tychone rediisset, eadem erupit animiacerbitas, cum ejus uxor a Tychoniana familia se parum aestimari et argentiinopiae parum illum consuluisse conquereretur (v. s. p. 739, 741). Huc accedit,quod in priore illa dissensione Keplerus humilius deprecatus, ut in Tychonisofficium et gratiam reciperetur petiit, quae res ipsa quoque parum diligenterjudicata de Kepleri fama detrahere possit. Quibus de rebus si quid Kepleroobjiciatur, facile, credo, refelli poterit. Hic enim primum solus Pragam venit,quales ibi res se haberent, inspecturus. Quo cum venisset, a Barone Hoflf-manno et Jessenio medico clarissimo commendatus Tychonem, qui eum plussemel ad se invitaverat et quidquid vellet eum a se impetraturum esse polli-citus erat, ea observantia adiit, quam Tycho crederet professorem Gratiensem,pauperem, patria expulsum decere. Benigne acceptus est et initio quidemsumma inter viros erat concordia. Mox autem, cum Keplerus dubitasse videatur,an haec amicitia concors non stabilis foret et diuturna, adjutoribus duobusillis quos modo dixi amicis scriptam fecit pactionem, quam ipse et Tycho sub-scripserunt. Qua in pactione non modo certa pecunia constituta, sed hocmaxime postulatum est, ut et in negotiis attribuendis Kepleri corporis infirmiet imbecilli debita ratio haberetur, et ei ad studia sua satis otii concederetur.Tycho, qui non assuevisset conditiones accipere a „famulis“ suis praescriptas,pactionem non diligentissime observasse videtur, sed Keplero aegrotanti ne-gotia imposuit, qualia obire aut non assueverat, aut cum primum Tychonisesset socius, certo non exspectaverat, ut epistolas describendas, qua-rum supra (p. 713) exemplum diximus. Praeterea Keplerus hanc quoque obcausam impatiens erat, quod, ut modo diximus, Tycho iterum iterumque eiinstabat, ut suam de Solis et planetarum cursibus conjecturam argumentisastronomicis confirmaret, cum hoc aliisque negotiis Tychoni elaborandis a suisstudiis prohiberetur, quae, cognitis Tychonianorum de Marte planeta obser-vationibus, totum ejus animum et implerent et intenderent. Si diem levioriilli epistolae a Keplero descriptae additam cum eo tempore conferamus, quointer Keplerum et Tychonem dissidia illa acciderunt (epistola mense Martioscripta, Keplerus ineunte Aprili meuse profectus est), haec non est incertaconjectura, hanc vel similem epistolam causam fuisse, cur Keplerus ad Tycho-nem perditas illas literas miserit, quas 1. c. diximus. In qua epistola haud dubiescripta erant, qualia Tychonis ad aures venire non solerent. Quod quidemex iis apparet, quae Tycho Iloflfmanno Baroni de lite scripsit et ex verbisquae Keplerus ipse postea revocavit. Quae revocatio sane humillima est etpaene desperata. Cujus rei aliquam partem haud dubie exhortationes amico-rum habuerunt, qui maxime inviti virum tam excellenti ingenio Praga exiresinerent; sed prima causa, et cur Tychoni amicitiam renunciaverit et cur posteaut in ejus gratiam restitueretur petierit, in Kepleri quales tunc erant conditio-nibus posita est. Patria enim, domo expulsus, de familia sollicitus in Styriarelicta, Keplerus, res suas mox ad meliora versuras esse sperans, Pragamproficiscitur, in itinere febri quartana et ejus corpus infirmum et invalidumvehementer afficitur, et ingenii acumini offunditur caligo („quartana me ob-scurum facit“ tum scripsit ad Maestlinum) et animus curarum copia sollicitusprorsus affligitur. Talis erat Kepleri habitus, cum ad Tychonem venisset etibi omnia exspectationibus suis contraria et diversa vidisset. Et morbus quo-que quamdiu apud Tychonem erat numquam a viro discessit, cujus sanationisempiternus Kepleri cum superbo viro usus minime prodesse poterat. Gratio
Kepleri Opera VIII. §2