Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
962
JPEG-Download
 

962

Vita Joannis Kepleri.

ex urbe nuncii in dies allati sunt iniquiores, ita ut Kepleri et uxor et amiciStyriaci, apud Tyclionem eum optime se habere rati, minime inde rediturumesse crederent; et Tubingae, ubi munus se nacturum esse speravit, spes eratnulla. Quum autem viri et corpus et animus morbo gravi et diuturno eun-dem semper in modum vexarentur et affligerentur, quid mirum, si lvepleruspatienter cessit et Tychonis iram tali ratione placare studuit, qualis illiusmoribus, quos certo Jessenius bene perspexit, maxime accommodata esse vide-batur. Keplerum autem posthac, dum Gratii per aliquantum temporis, rebussuis domesticis prospecturus, manebat, in Tychonem iram et stomachum evo-muisse, non minima causa esse videtur morbi pertinacia, quo liberatus demumest Keplerus jam satis diu Gratio commoratus.

Praeter has duas molestias, quas modo diximus, ex Kepleri et Tychonisepistolis de aliis dissensionibus aut offensionibus ne minimum quidem conjicipoterit; immo vero brevi commodissimus inter illos usus et convictus inter-fuisse videtur, cum ct Keplerus plane integer omnes vires in negotiis astro-nomicis sibi mandatis consumeret, omissis a Tyehone haud dubie mandatisiniquioribus et viro indignis, ita ut illi ad propria sua studia satis esset tem-poris et otii, et Tyeho, qui in dies clarius perspiceret, quanti Kepleri et in-genium et industria indefessa essent aestimanda, quanto praestaret ille omni-bus quos ad id tempus habuerit ministris, diligenter omnes offensiones fugeret,quae familiaritatem et amicitiam turbare possent. Quale autem inter virosfuerit commercium , Keplerus satis dilucide verbis explanavit, quae praemisimusp. 718, 738, 744.

Per Tychonem et amicos jam antea partos, inprimis Baronem de Iloff-mann, Keplerus et Rudolpho imperatori commendatus est, cujus gratiam etfavorem mox sibi conciliavit, et ad alios quoque deductus est viros potentis-simos, ut ad imperii cancellarium Barvitiura et ad Wackherum de Wackhenfels,qui consilio imperatoris intererat. Qui non minus astronomi jucundis moribus,ingeniosis sermonibus, quam summa doctrina capti Keplerum in interioremsuam societatem et amicitiam exceperunt et postea imperatori auctores fuerunt,ut Tyehone mortuo (1G01) Keplero, conditionibus quidem minus aequis, idemastronomi imperatorii officium traderetur. Mandatum autem ei est, ut ex ob-servationibus Tychonicis novas tabulas astronomicas conficeret, ex commen-tariis et epistolis selectionem faceret selectaque ederet, simul imperatoris studiisserviret, inprimis ei in quaestionibus astrologicis esset adjutor. Qua in reKeplerus mox in summam imperatoris iniit et amicitiam et fidem, qui nonmodo de sua genitura Keplerum consuleret, et judicia de illa ab aliis astro-nomis posita Kepleri judicio traderet, sed etiam eundem propinquis suis multis-que aliis hominibus, quin etiam veteribus, ut Caesari, Augusto etc. horasponere vellet. Neque minus in rebus publicis gravioribus de judicio suoastronomus consultus est, in quo saepius viri summis imperii magistratibusfungentes suadendo Kepleri sententiae sic adessent, ut et imperio et impera-tori commodo et saluti esset. Ut in aliis ejusmodi quaestionibus, ita nuncquoque Keplerus talibus vaticiniis astrologicis fidei aliquid abrogare solitusest, refutata hac opinione falsa, res humanas coeli affectionibus esse subjectas,et imperatori nimis superstitioso explicare studuit, talem effectum aut nullumesse, aut si esset, sic esse interpretandum, in certis planetarum collocationi-bus, aut si cometae aut nova sidera emergerent, aut in gravioribus SolisLunaeque defectionibus contemplantium animos, ipsis insciis, ex otio et desidiaexcitari et ad majorem iu rebus agendis industriam impelli. Sed ut impera-