De amicis et fautoribus Kepleri.
963
toris voluntati satisfaceret, qui judicia vellet mere astrologica, Keplerus de certisrebus coelestibus consultus priorum astrologorum sententias affert, ut Ptolemaei,Albumasaris, Cardani, Lucae Gaurici aliorumquc, iisque ipsis orationem attri-buit, ita quidem ut illam interpretandi rationem se ipsum quoque accepturumfuisse dicat, si aequum et bonum duceret, sed hoc se „lusum“, opinionem com-menticiam habere. Quamvis autem Keplerus hoc modo imperatoris praeceptaeffugeret partimque eluderet ideoque ejus studiis nunquam prorsus indulgeret,tamen perpetua apud imperatorem usque ad ejus mortem gratia usus est.
Aliud quoque negotium sibi mandatum incepit Keplerus edendo partim-que corrigendo Tychonis opere „Progymnasmata Astronomiae instauratae.Pars prima“, in quo additamenta et indices ipse solus elaboravit, sed in prae-parandis ad editionem proömio et nonnullis plagulis adjutores habuit Longo-montanuin, priorem Tychonis ministrum (postea liavniae professorem), et Teng-nagelium Tychonis generum, postea Archiducis Matthiae consiliarium. Hicinprimis Keplerum operis socium esse aegerrime tulit, in rebus astronomicisse Keplero non inferiorem esse ratus. Ipse enim et tota Tychonis familia(praecipue ejus vidua) Keplerum putabant hominem sibi alienissimum, qui mor-tui scriptis per injuriam potitus utilitatem ex edendis illis percipiendam sibihaeredibus imminueret. Quam ob rem Tengnagelius se sine Keplero tabulasconficere posse ratus, Kepleri negotiis non modo obstitit, sed etiam id asse-cutus est, ut Keplerus invito Tengnagelio Tychonicorum scriptorum quidquamedere vetaretur. Quam rem multarum inimicitiarum causam fuisse facile in-telligetur. Keplerus enim, qui hoc sibi ab imperatore mandatum diceret, scriptase traditurum esse constanter negavit, sed tamen Tengnagelio contigit, ut sibiTychonis instrumenta custodienda darentur, qua re Keplerus aliquantum tem-poris ab observationibus astronomicis prohibitus est.
Sed eo inimicitiae Tychonis haeredes progressi sunt, ut ad imperatoremdeferrent querelam, Keplerum in studiis inanibus tempus terere et hac moraeditionem patris sui operum retardari. Contra Keplerus jure dixit, meramquidem observationum Tychoniearum editionem futilem esse, ratiocinationesautem, quibus solis omnium astronomorum usui aptae fierent, multi laboris,operae, temporis esse rem. Hoc quidem initio celavit, sc insuper sua studiatractantem et Opticen et suum de Marte librum praeparare. Postremo ab im-peratore impetratum est, ut Keplerus jussu imperatorio opera sua proponeret.Cui mandato cum cessisset et quidquid tabularum elaboraverat in medio po-suisset, adversarii rei ipsius imperitissimi (Longomontanus enim jam diutiusprocul a Praga erat), Kepleri negotiis minime contenti ab imperatore impe-traverunt, ut illi inspector quasi studiorum nominaretur. Cui muneri Joan-nes Pistorius electus est, natione Cattus, ad fidem catholicam transgressuset Rudolphi imperatoris in rebus sacris adjutor, qui officium sibi impositumprudentissime tractavit. Brevi enim perspexit viri magnum ingenium, cujusstudia ipse inspiceret, et haud dubie ob eam ipsam rem ab imperatore dele-gatus est, qui, quamquam inimici omnia moliti sunt, tamen Keplerum suumplurimi aestimaret neque eum praeter rem vexari et turbari vellet. Pistorioautem Keplerus libenti animo omnia consilia sua detexit, qui Keplerum utamicum tractans aperta admiratione maxima viri opera ornavit. Sed cumKeplerus, ut solebat, quondam aperte de controversiis ad res sacras pertinen-tibus in epistola scripsisset, quae prioris sermonis continuatio esse videtur,potentissimus ille sacerdos catholicus hoc Keplerum rescripsit non intelligere.velle se ut Keplerus theologiam missam faceret. (Cfr. vol. IV. p. 114 ss.)
62 *