De amicis et fautoribus Kepleri.
965
nibus ei non liceret Galilaei veritatem et judicare et perspicere, soli confisusejus honestati et fidei et iis nitens, quae de planetarum motu et natura ipsequaesierat et cognoverat. Qua gravitate et severitate Keplerus juveni occae-cato (Horkio) levitatem suam objecerit eundemque, quam indignum et iniquis-simum se contra Galilaeum praebuerit, acerrime objurgaverit, vol. II. p. 454 ss.legi poterit. — Initio quidem Keplerus solus erat hujus rei defensor, a multiset ipso Maestlino non intellectus, quum pro Galilaei inventis publice diceret.Quod eo pluris aestimandum est, quum Galilaeus ex anno 1597 omne litera-rum commercium praecidisset et omnia Kepleri opera usque ad annum 1613edita neglexisset. Tum demum, cum Keplerus rem Galilaei publice defen-deret, literarum commercium denuo restitutum est. Galilaeus enim ipsi tradidit,quidquid novi amplius in coelo detexisset, quas relationes cum suis responsisKeplerus in Dioptrices praefatione edidit, ad quam conscribendam ipsis Galilaeiinventis perductus est. Propria quoque observatione nitens iterum ad causamGalilaeam rediit, ut eam confirmaret (Narratio de observatis a se quatuorJovis satellibus), Pragensibus suis amicis testimonii causa advocatis. —
Et Kepleri libris modo dictis et ejusdem de Galilaei inventis litera-rum commercio intimi viri mores nobis deteguntur clarissimeque apparet, eumut in multis aliis rebus, omni inhonestae ambitionis suspicione snique amorevacavisse, incorrupta justitia et veritate imbutum. Admiratione enim omnisinvidiae experte refert Keplerus, quam bene Galilaeus de amplificato coeloastronomico meritus sit, simplicitate amabili narrat, quae conjecturae et tenta-tiones allato illorum inventorum nuncio necopinato in animum suum subierint;et statim edoctus de iis, quae etiamnunc obscura et dubia erant, de prae-sumtis suis opinionibus desistit neque vero, ut vir erat sui ipsius conscius,silentio praeterit, quae ipse jam antea et vera cognoverit et nunc argumentisaffirmata habuerit. Omnibus autem qui Galilaeo et inviderent et obtrecta-rent, acerrime restitit et eos quoque aggressus est, qui cum vero inventorede inventis certaturi essent, ut Onoldium illum mathematicum SimonemMarium, cui facete demonstrat, quod ipse dicat, se primum Veneris phasesdetexisse, allatorum temporum comparatione ad irritum cadere (II. 469). Posteatamen, cum ipse tranquillius rem cogitaret et aliis instigantibus dubitationessuas temperavit et cum Mario offenso amice rem composuit. — Etiam de primoSolis macularum inventore orta est controversia. Quam inventionem Keplerusamici sui Davidis Fabricii filio Joanni attribuit, hoc joco addito, si ipsius reiralio haberetur, sibi se hanc gloriam assumere, cum ipse quidem primam Solismaculam vidisset, sed eam falso pro Mercurio habuisset. Keplerus ipse in temploRatisbonensi frequenti et legatorum illuc ad principum concilium missorumet aliorum hominum conventui, non adhibito telescopio, Solis maculas osten-dit, ipsius Solis specie per fenestram apte immissa in aedem luminis paeneexpertem. Cum Galilaeo denique, Scheinero, Herwarto, Marco WelseroKeplerus de his Solis maculis per epistolas collocutus est, quo ex literarumcommercio hoc unum afferimus, Keplerum inde ab initio certum habuisse,illas maculas in ipso Solis corpore esse, quarum ex motibus Solem se mo-vere circa axem suum conjicere liceret, quod ipse jam diu ante inven-tum telescopium physicis argumentis nitens dixisset. —
Quamdiu Pragae Keplerus erat, ex familiari commercio cum amicis etfautoribus illic partis et hi maximam ingenii voluptatem, et ipse maximamjucunditatem et utilitatem percepit. Quamvis enim fautores hi Pragenses inillis sub Rudolphi imperatoris vitae exitum et publicis coortis motibus et