966
Vita Joannis Kepleri.
pecuniae angustiis amicum ab omnibus incommodis defendere non possent,tamen omnia fecerunt, ut amico viro vitam Pragae satis bonam et tolerabi-lem redderent. Quum autem et aegrotante et mortuo Rudolpho in regiamultarum rerum commutatio facta esset, novi homines Rudolphi ministris suc-cessissent, tum amici quoque Keplero, novam eandemque tranquilliorem etvitae et studiorum sedem quaerenti, non modo non restiterunt, sed etiam im-pigre id agebant, ut ei conditiones quaererent satis tutas, quae Lincio in-ventae sunt, in Superioris Austriae urbe. Quo ut vocaretur Keplerus inprimisauctor erat Baro Erasmus de Staremberg, qui et Kepleri in rebusastronomicis summo ingenio justa attribueret, et in quaestionibus sacris ea-dem cum illo sentiret, et ipsum hominem maximi aestimaret. Huic ipsi pluri-mum debet, quod benignissime Lincio exceptus mox amplissimam amicorumhabuit cognitionem, qui vitam ei jucundam facerent et vitalem. Amicorumenim Pragae relictorum partes susceperunt socii Ordinum Superioris Austriae,praecipue illi qui inter Comites erant et Equites, eundemque non modo astro-nomorum principem honoraverunt, sed etiam pronatissimum studiorum adjuto-rem et consultorem non minus quam hominem in coetibus jucundissimum.Sed cum amicis quoque Pragensibus multiplex erat Kepleri commercium, nonminus epistolis datis et acceptis, quam itineribus publice Pragam factis, quumposf'Rudolphi mortem jubente Matthia imperatore idem astronomi imperatorisofficium retineret. Per amicum deinde Remum Keplerus consiliariis quoquenovi imperatoris commendatus mox omnium summam gratiam adeptus est, etvariis de astrologia relationibus ad illos missis, et nonnullis opusculorumdedicatis.
Brevi postquam Keplerus Lincium pervenit, cum Argentoratensi profes-sore Matthia Berneggero coeptum est literarum commercium, inde abanno 1613 usque ad a. 1630 paene perpetuum. Quibus in epistolis plerum-que brevissimis maxime agitur de edendis et vendendis Kepleri operibus, par-tim quoque de Austriacorum nobilium filiis, qui Argentoratum studiorumcausa venerunt, a Keplero commendati amico, denique de privatis rebus scri-bitur, inprimis de ineundo Susannae filiae matrimonio. Eodem quo sempersolitus est aperto animo res suas proposuit amico, cum et liberrime de con-ditionibus diceret sibi allatis, ut aut Bononiae Magini mortui partes susci-peret, aut in Angliam veniret, aut Saganum iret a Wallenstenio vocatus, etamicum rogaret, num ex re censeret Argentoratum proficisci, ut illic detabulis Rudolphinis scholas haberet. In omnibus paene literis Keplerum vide-mus et auxilium et consilium ab amico petere, raro de studiis aut literisscribit, inprimis cum sua a Berneggeri, historiae et eloquentiae professoris,studiis longius abessent. Eo frequentius amici opera utitur, ut diximus, cumaut cum librariis agit, aut operum suorum quam plurima exempla vendereaut raros libros inspicere vult, cum pecuniam aut exigendam aut liberis tra-dendam curat. Quae omnia officia ab amico Keplerus minime petiisset, nisiejus intimum animum et voluntatem officiosam penitus perspexisset, cum illeomnibus Kepleri desideriis se promtissimum offerret, si quid novi mandatumesset, gratias ageret, omnia ex Kepleri sententia curaret, semper paratus etagendo et consulendo amici res juvare. Studiosissime autem matrimoniumKepleri filiae cum Bartschio ineundum tractat, suae domi nuptias apparat,absenti amico laetissime et paene elate nunciat, quid paraverit, quantoperesua cura et diligentia in clarissimi viri filiam adhibita et omnibus Argentoraticivibus et professorum coJlegio comprobata sit. Quo ex virorum usu et com*-