974
Vita Joannis Kepleri.
lerus se praebet discipulam pergratum, studiorum et auxilium et consiliumquaerentem, sed postea prorsus res sunt commutatae. Etiam tum quidemsemper eorum memor est, quae Tubingae a Maestlino perceperit et didicerit,neque unquam in epistolis „discipulus gratissimus“ subscribere desinit; sedpostquam in astronomia maxima illa inventa aperuit, multo liberius se gerit,ipse potius magistrum agit, et veteri et praeceptori et amico explicare studet,quae ex suis inventis in astronomia essent mutanda. Quae conversiones haudraro majores et difficiliores erant, quam quae viro, cui astronomia huc usqueculta esset inveterata et penitus insita, satis paterent. Post longiorem qui-dem scribendi intermissionem Maestlinus in epistola anno 1605 data hancsuam negligentiatn excusans scripsit, Keplerum „sublimiora, quam quibus in-genium et eruditio tnea satisfacere valeat“ quaesivisse. Et in alia epistola,cum Keplerus se de astronomia Copernicana librum esse editurum nunciasset,haec respondit Maestlinus: „caute agendum puto; de Luna quae scribis nonplane intelligo, existimo autem, hic a causis physicis abstinendum esse etastronomica astronomice, per causas et hypotheses astronomicas, non physicas,esse tractanda. Calculus enim fundamenta astronomica ex geometria et arith-metica postulat, non conjecturas physicas, quae lectorem magis perturbantquam informant.“ Idem logarithmos ad usum transferre constanter recusat:„indignum enim mathematico judico, niti demonstrationibus, quas ipse nescit.Nam dubium semper esse necesse est, num calculus, qui decies vel centies nonfefellit, etiam non aliquando decepturus sit“. Kepleri logarithmorum explicatiovol. III. p. 676 praemissa est, ejusque haec sunt verba extrema: „hac de-monstratione percepta non est ut amplius dubites circa logarithmos, nam optiotibi datur vel his uti addendo, vel pro iis multiplicare sinus arcuum“; Macst-linianas autem de suis conjecturis astronomicis dubitationes in epistola refel-lere studet, quae legitur vol. VI. p. 16.
Ex Kepleri epistolis ab anno 1595—1597 ad Maestlinum missis, inquibus inprimis de Prodromo agitur, haec dicta viro propria nobis excerpendavidentur. Ineunte Octobri mense a. 1595. Keplerus, magistro libelli summabrevibus exposita, literas his verbis finit: „Ego, optime praeceptor, propero;non meo commodo. Nam haec ubi evulgata fuerint, alii forsan plura in-venient , quae mihi potuissem reservare. Sed sumus omnes (et ego praeser-tim) tyr/nfQoi. Ego vero studeo, ut haec ad Dei gloriam, qui vult ex libronaturae agnosci, quam maturrime vulgentur; quo plus alii inde exstruxerint,hoc magis gaudebo, nulli invidebo. Sic vovi Deo, sic stat sententia. Theo-logus esse volebam, diu angebar: Deus ecce mea opera etiam in astronomiacelebratur. Quin tandem cum Petro attonitus erumpo: abi a me, quia homopeccator sum. Si unquam, vel hic etiam, de industria voluissem esse astro-nomus, si non omnia delectationis causa suscepissem, minus mirarer.“ Editotandem opere Keplerus maximas auxilii gratias Maestlino agens scripsit haec:„Cur meum dicam opusculum, causa obscura et tenuis est. Illi enim egoSemele fui, tu Jupiter. Aut si malis Minervae illud comparare quam Libero:Jupiter ego capite illud gestavi, sed nisi tu Vulcanus cum bipenni fuisses
obstetricatus, nunquam ego peperissem. Quod tandem aliquando elephas
meus peperit, Deo devote gratias ago. Faxit is, ut quod ego publice quaero,passim apud sanos et copiose sequatur ex jucundissima speculatione: scilicetut fides de rerum creatione hoc externo adminiculo confirmetur, conditricismentis natura cognoscatur majorque nobis quotidie fiat inexhausta illiussapientia.“ In priore epistola cum Keplerus de editionis mora et impensis vires