De amicis et fautoribus Kepleri.
975
suas superantibus nonnihil dubitasset, de illa Maestlinus se excusaverat. Cuiexcusationi Keplerus sic respondit: Cum ingens praestiteris inibi beneficium,excusas te mihi, quod majus illud non fuerit quodque tam diu dilatum sit opus-culum culpam a te removes. Quasi aut haec culpa fuerit, aut ego benefi-centiae tuae arbiter atque legislator existerem; omnino quasi debitum hocesset. Agnosco sane et reminiscor verba nonnuiia meae epistolae. Verumillud te moneo: qui candido scribit animo, eum multa incogitanter scribereet semina suspicionum serere, nec tamen ideo earum teneri. Sane milii mensalibi non erat eo in loco, quam in sumtibus parce faciendis etc. Quid quae-ris? Ego totidem sentio stimulos, quoties tu vel tempus excusas, vel quan-tum in excusione praestiteris recenses. Obruis me sane nimio mei studio,
neque calamo id aequare amplius possum. Ecce quam operosus es in
negotio mendorum. Non sum ego, clarissime Domine Praeceptor, ex eorumnumero, qui, nisi ephippium cum equo dones, equum nudum remittunt.“ —
Keplerus quum Gratii instigantibus Nobilibus Styriacis incepisset inastrologiam incumbere, Maestlino anno 1598. de astrologicis suis opinionibusnonnulla scripsit et haec addidit: Optime praeceptor, annon recte ago, sioperam do ut doctis et philosophis etiam operationem coeli persuadeam di-stinctam? Ago itaque ut Jesuitae, qui multa emendant, ut homines catho-licos faciant. Imo non ita ago, nam qui omnes nugas defendunt, sunt Je-suitis similes, ego sum Lutheranus astrologus, qui nugis abjectis retineo nu-cleum. Nihil rejicio ex astrologia, praeter inutilia domuum numeralium
instrumenta et illam arrogantem praesumtionem de speciali praedictione, quasiquem suspensum iri dicamus, ei non aeque coelum generali sub complexuaquarum pericula denotare possit, aut quasi erraverimus mortem alicui prae-dicentes, qui eo tempore periculoso ex morbo vi\ evasit. Vides, haec nonad contemtum, sed ad honorem nostri ordinis pertinere.
Jam quid Keplerus de difficillima sua inter Lutheranorum vexationesGratii conditione, quid de Tychonis ut Pragam veniret invitatione scrip-serit, quid de studiis apud illum inceptis, quas deinde cum aegrotaret adMaestlinum miserit epistolas moestissimas, quam ardenter ex incerta Pragensistatu Tubingam in sedem ct certiorem et tranquilliorem voluerit transferri, etin prioribus voluminibus et praemissa „vita“ pluribus exposuimus. Nequehoc silentio est praeteritum, quae a vetere et amico et magistro sperabatquam parum fuerint expleta. Quae sola Maestlinus ad miserabiles has precesac querelas respondit (1600), haec sunt verba: „Utinam prudentiores et inrebus politicis intelligentiores quam me consuluisses, qui vere infantiam hicmeam agnosco. Interim turbulentissimum tuum et ecclesiarum vestrarum sta-tum lugemus et ardentissimis suspiriis deploramus.“ Quod responsum omnissolatii expers cum Maestlinus amico dedisset, usque ad annum 1605 diuturnoutebatur silentio, quamvis amicissimis et gravissimis verbis eum ad scriben-dum hortaretur Keplerus. Sic anno 1604. scripsit haec: „Cum perpetuo tuo,Maestline praeceptor optime, silentio meam scribendi diligentiam toties jamexpugnaveris, accidit mihi tamen, quod in bello desperantibus, ut tanto magisscripturiam, quanto minus proficio, et in victoriae parte ponam, salutem om-nem desperare. Tu si lectis meis Opticis, si lecta conceptione mea de novastella non permoveris ad scribendum, at saltem ob S. Caes. Majestatem, cuigrata sunt hujusmodi scripta quaeque Ipsi varia couquisivi, aliquid scribas.Provocat ad te Rüslinus, cujus scriptum jam accepit Sua Caes. Maj., com-munis haec mathematicorum est materia, quam non attingere desertionis crimen