976
Vita Joannis Kepleri.
repraesentat.“ Sub hujus epistolae exitum, qua Keplerus sua de Martis moti-bus studia refert, haec dixit: „De eclipsibus scripsi ante menses multos, utet de stella Cygni. Sed nolo te agere, tange unum horum quatuor verbis,qui totidem annorum culpam silentii elues. — Jam demum respondit Maest-linus, gratias agens de honesta nominis sui mentione et in Optica et librode Nova Stella facta. Excusat silentium diuturnum verbis supra allatis.„Vereor tamen, addit, ne nimium mihi tribuas. Utinam is essem, quem mepraedicas. Ego vero meam curtam supellectilem scio. Dominus Deus tibivitam et vires clementer suppeditet, ut in dies majora et majora in usumreipublicae mathematicae utiliter et laudabiliter rimari ct repandere nobisquecommunicare possis.“
Keplerus extemplo ad haec respondit: „Quanto me gaudio tuae affe-cerint literae, Praeceptor colende, tute ipse aestima, qui toties pulsatus meisimportunis literis tandem respondisti.“ Quid deinde de conditione sua Pragensiscripserit, p. 767 praemisimus. Maestlinum autem denuo silentium observan-tem Keplerus timere credit, ne quis epistolis suis male utatur. Quam ob remei scribit (1606): „Peto, ut respondeas de eclipsi Solis et si vis de aliis, quaeolim petebam. Crede mihi, non ero insidiosus, metuis tu semper ne exagiteris,quasi sycophanta sim. In epistolis non requiritur i'otfjißua mathematica, cujustu virtutis auctoritatem praefers omnibus Gratiis et usque ad ingratum mihisilentium propugnas. Aut si quid te offendit in meis Opticis, eam sume scribendimateriam.“ Jam antea (1601) simili cuidam Maestlini dubitationi responderat:„Obsecro per nostras artes, ne ita plane obmutescas. Ego si scripsi, mepublicaturum tuas epistolas (quod meminisse nondum possum), certe poenitet,fidem do, id non futurum.“ Sed his omnibus cohortationibus amicissimisMaestlinus ad scribendum non est perductus, donec silentio tandem anno 1610.interrupto, cum maxima certe ipsius Kepleri admiratione, cum Horckio juvenecollocutus (temerario Galilaei oppugnatore), talem de Kepleri „Dissertationecum Nuncio sidereo“ sententiam profert, ut quid voluerit Keplerus eum minimeintellexisse appareat (cfr. Vol. II. p. 461).
Epistolae Keplerianae ab anno 1607. usque ad annum 1616. scriptae,haud dubie paucissimae, omnes ad unam perierunt; exstant autem tria re-sponsa Maeslliniana annis 1613. et 1614. data, quibus hic de conficiendaCopernici nova editione scripsit simulque a Keplero quaesivit, num quid contradiceret, si huic editioni Prodromus adderetur „quod rei literariae matheseos-que studiosis optime consultum judico“. De Kepleriano deinde dicit con-silio, librum contra Helisaeum Röslinum edendi de quaestionibus chronologicis,alium de Solis maculis aliisque rebus. Ultimae autem epistolae a Kepleroet Maestlino datae et acceptae in annos cadunt 1616. et 1620, pene solam adEpitomen pertinentes, qua quam maxime ipsa astronomia profecerit ejusqueregio amplificata sit, Keplerus amico, ejus diuturno silentio non prohibitus,iterum iterumque exposuit, maxima opera nitens, ut virum taciturnum ad re-spondendum perduceret. Idem suas de rebus sacris sententias a vulgata opi-nione discrepantes cum amico communicat rationesque affert, cur formulaeConcordiae non simpliciter subscripserit. (Cfr. p. 840.) Sed et huic epistolaeet longioribus literis anno 1620 (vol. III. p. 676—690), inprimis de nova lunarihvpothesi scriptis, nihil est a Maestlino responsum, quem hominem cautissi-mum et maxime anxium de Keplerianis de rebus sacris dubitationibus nihilresponsi habuisse, ex hoc satis poterit intelligi, quod et theologi omnes Tu-bingenses et consistorium Stuttgartiense acerrime adversabantur Calvinianis,