De amicis et fautoribus Kepleri.
977
quos condemnare Keplero et injuria et minime ex re Lutherana esse videretur.Sed cur idem in rebus astronomicis eandem cautionem, eandem taciturnitatempraebuerit, altera causa est deficiens rerum a Keplero allatarum intclligentia,altera causa et interpretatio in epistolis inest amicorum Tubingensium, quosKeplerus saepius adierat, ut sua admonitione Maestlinum ad continuandumliterarum commercium perducerent. Jam anno 1G05. Besoldus scribit: „SiMaestlinus in rerum natura non esset, nobis propius esses. Certum est, teobtinere hic posse professionem philosophicam quamcunque primum vacantem,omnium enim horarum homo clues quique omni servire possit scenae.“ Idemde Maestlino postea (1619) sic judicat: „Maestlinus noster antiquum obtinet,
dubitat, timet et cunctatur, nec adhuc aliquid edit. Schickardus (qui
anno 1618. Tubingam vocatus est) non erit Maestlini collega, utpote quiparem non ferre potest.“ In Besoldi denique literis anno 1626. scriptis verbainsunt haec: „ — Exemplar Harmonicorum, quod Bidembachio (duci Wiirttem-bergico a consiliis) destinaras, jam diu est, quod Maestlino (et quidem extuo jussu) eoque fine dedi, ut operi praeficeret commendatitiam praefationem;sed multis admonitionibus id impetrare nequivi. Sane, ut tibi quid sentiamin aurem dicam, aut invidia aut aemulatione laborat, aut non placet ipsiaudax tuus sed ingenuus omnique laude dignus hic conatus.“ Vix quidemest credibile, hominem illum bonum et candidum, qui temporibus anterioribuscum omnibus suis viribus Keplerum juverit et auxerit, procedente aetate sicmores et animum commutasse, ut invidia quadam et aemulatione per Keplerigloriam in dies majorem excitata prohiberetur, literarum commercium sic utantea continuare. Sed tamen a veritate non longissime abesse videtur, homi-nem annis infirmum (a. 1620. septuaginta annos natum, qui docendi officiojam non ut antea satisfaceret) non habuisse, quid viro doctissimo respon-deret et, ut sunt senes suspicaces, nonnunquam timuisse, ne dilectissimo suoquondam discipulo, permultis et Tubingensibus et Stuttgartiensibus amicitiisadjuto, contingeret, Tubingae professoris munus adipisci et ipse forte super-fluus videretur. Sed utcumque res erit, Keplerus veteri magistro semper sefidissimum praebuit, ei omnia credidit apertissime quae erat editurus, nullo,qualis tum inter viros doctos esset, pravi usus timore de studiis aut in-ventis scripsit, ejus animum suis sententiis conciliare studuit eumque exci-tavit, ut amplissimam suam astronomicarum aut chronologicarum rerum ex-perientiam aut ederet aut saltem secum communicaret. Idem cum saepius inWürttembergs versaretur, Maestlini sermonem et colloquium ardentissimecupiebat. Nunquam illi maxima Kepleri gratia et aestimatio deerat, ut exipsis epistolis apparet, quas omnes „Praeceptori meo colendissimo“ inscribereet „gratissimus discipulus“ soleret subscribere. Quas epistolas Maestlinusmaxime aestimavit et diligentissime servavit, ut paucissimis exceptis omnesposteritati traditae sint. Eo magis autem hoc putamus maxime desideran-dum, Maestlinum respondendi fuisse parcissimum, cum nemini dubium sit,quin hic uberrimus cognoscendi ingenii Kepleriani fons etiam uberior factusesset, nisi Maestlini taciturnitate Keplerus a frequentiore literarum commerciodeterritus esset. Quod ipsum eo minus dubitandum est, cum Keplero pro-prium esset, cogitationes suas in animo nondum perfectas et maturatas causaquadam extrinsecus accedente, inprimis si amici per literas ei aut dubitationesaut quaestiones afferrent, brevi perscribere, interrogando et contra interrogandoeas explanare et sic in animo concoquere, donec ejus ingenio prorsus pate-rent. Quam Kepleri consuetudinem et ex ipsis epistolis non modo ad Maest-
Kepleri Opera VIII. g£