Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
990
JPEG-Download
 

990

Vita Joannis Kepleri.

Revol. lib. I.) aut Rhaetico duce docuit. Regiomontani quoque, Rlieinholdi,Peuceri de operibus, de Tycbonis libro de stella nova anni 1572. vel decometis idem discipulos suos certiores fecit; Keplerus quidem neque dum Tu-bingae erat/Tychonianorum operum ullum viderat, neque postea, quum anno1596. Prodromum ederet, eorum accuratiorem habebat cognitionem. Quo inlibello quamvis Tychonem „astronomum omni celebratione majorem“ dicat,tamen eidem, quum libellum suum mitteret, haec scribit: „tuorum operum adnos nihil perfertur, quaeque de te sciebam, ex Maestlino didiceram“. Nequeminus sphaericam trigonometriam Maestlinus modo discipulorum potiores do-cuisse, sed in docendo parum successisse videtur. Keplerus quidem posteaquoque maximam operam dedit, ut hanc scientiam sibi planiorem redderet etquae omissa erant, opera Lansbergii et Pitisci diligenter pertractando reparavit.Et in astronomicis quoque studiis Keplerus, quum relicta academia Gratiimunus sibi oblatum iniret, parum profecerat; scribit enim anno 1595. ad Maest-linum, cui cogitationes suas dijudicandas proponit: „Multa rcperies ex falsoprofecta judicio; alicubi haerentem videbis propter Copernicanae astronomiaeinopiam“; eundem Maestlinum rogat, ut se de nonnullis dubitationibus edoceat,quae animum suum de Mercurii eccentricitate subierint: „Nisi tu mihi dixeris,nunquam ego didicero. An ego forte erro in computatione? Quanta igiturest in Prutenicis? Quomodo capienda? Quanta in maxima digressione ec-centri, quanta commutationis?“

Martinus Crusius (qui 81 annos natus anno 1G07. decessit) perMaestlinum anno 1599. a Keplero petiit, ut sibi et astronomica et astrologicaquaedam de certis constellationibus afferret, quas ad edendum suum Homeri-cum commentarium adhibere posset; quae si ipse attulisset, Crusius se Kep-leriani nominis cum honore mentionem esse facturum pollicitus est. Quodquidem fieri Keplerus vetuit, quum timeret, ne llerwartus Monacensis, quiipsi praeterea perpetuis suis de Lucano quaestionibus et consultationibusmaximam molestiam exhiberet, in his quoque rebus auxilium suum concupis-ceret. De mandato ipso haec scribit: „negotium vastissimum, molestissimumet nullius utilitatis in me rejecisti, honesto astrologiae praetextu.“ Cujus reisi Maestlinus partem astronomicam suscipiat, se astrologicam pertractaturumesse. Quod cum Maestlinus respuisse videatur, Keplerum et ipsum denegasseverisimile est. Ex duabus autem epistolis, annis 1596. et 1597. a Crusioad Keplerum missis, quae supra (p. 698) commemoratae sunt, videre licet,astronomum magistro de locorum nominibus et aliis ejusmodi rebus nonnullacommunicasse.

Erhardus Gellius anno 159G. „Imagines“ edidit „professorum, quiin academia (Tubingensi) vivunt“, addita eorum vita paucis versibus descripta.De Crusio dixit: „Nunc ultra septem profitetur lustra Tubingae, quidquidhabet Latium, Graecia quidquid habet. Thucydides, Cicero, Sophocles, Basi-lius, Homerus, Rhetores atque alii Crusio cura libri. Idem exercitium decla-mandique palaestram dirigit et lima perpolit omne sua.“ De Burkhardtodeinde haec: . . . „Cum Rhetorica logicem magno explicat usu.“ De se ipso:„Virgilium et reliquos vates explano Latinos, explico Romanos non minushistoricos. Grata mihi semper fuit Oratoria: traxit inque suum semper diaPoesis opus.“ De Miillero: „Dissertantes logica pugnando palaestra laurigerosSophiae duxit in omne genus. Post illi Latiae commissa professio linguae,et commissa pari lingua Pelasga modo. Hinc locus Ilailandi (v. s. p. 137)