Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
991
JPEG-Download
 

Kepleri literarum studia et doctrina.

991

Vito datur: Ethicus ergo.“ De Zieglero denique haec scripsit: „Acri in-genio Physicen judicioque docens. Sed quoque Grajorum docet e Demosthenelinguam et dissertantis dirigit ora gregis, in Logicis, Physicis, in Moribus in-que Mathesi.“ Zieglerus, qui a. 1597. Lieblero successit, qui quum Kcp-lerus in academiam veniret 63 annos natus erat, Cellio auctore has Tubingaehabuit scholas: „de Cicerone, de Aristotele, de Virgilio. Theologus bonusest, bonus estque politicus, idem physicus, orator philosophusque bonus."

Quibus cum modo dictis viris quale postea fuerit Kcplero commercium,haud satis compertum est. Gellium propinquum suum esse quondam dicit,Opticen Burkharto misit, quia. 1605. academiae rector eundem librum senatuitradidit. Per Vi tum Müllerum et de Pythagoraeorum de mundo doctrinaet de Plutarchi „De Lunae facie“ libello edoctus est, qua de re ipsi Besoldoamico dissertationem „de Luna“ composuit, quam hic Muliero praesidentedefenderet. Quo in opusculo Keplerum Copernicanae doctrinae defensoremexstitisse ex hoc colligi potest, quod quum Prodromum editurus esset, ad in-ducendum hunc adolescentis libellum, qui Copernici opinionibus faveret, am-plissimorum Tubingae professorum et auctoritatem et commendationem sibiquaereret: „carmine vel prosa, ut libet. De aliis academiae juratis metuo,ut velint aliquid contra receptam sententiam (h. e. contra Ptolemaicam ratio-nem) largiri, quod in disputatione illa mea M. Miillerus demonstravit.“ Quamad disputationem quum postea quoque Keplerus saepius redierit, haud procula vero aberrabimus, si ab eadem contendimus posteriora Kepleri de Pytha-goraeorum doctrina studia repetenda esse et Miilleri quamquam inscia et in-vita auctoritate Keplerum ipsum ad accipiendam illam de mundo rationemperductum esse. In libello quidem de Galilaei inventis edito (II. 485 ss.)dicit haec: „Consentaneum est, si sunt in Luna viventes creaturae, qua inmateria mihi post Pythagoram et Plutarchum jam olim a. 1593. Tubingaescripta disputatione ludere placuit, illos ingenium suae provinciae imitari.“Et in nota secunda ad „Somnium“ adscripta legitur: „Exstat apud me chartapervetus, tua Besolde manu exarata, cum theses c. 20 de coelestibus appa-rentiis in Luna ex meis disputationibus a. 1593. concepisses easque D. VitoMuliero, tunc disputationum philosophicarum ordinario praesidi, disputaturusde iis, si ipse annuisset, exhibuisses. Quo quidem tempore Plutarchi operamihi nondum visa erant. Postea incidi in Luciani libros historiae verae,graece scriptos, quos ego libellos mihi delegi, ut linguam addiscerem, adjutusjucunditate audacissimae fabulae. Haec mihi prima fuere vestigia itineris inLunam, posterioribus temporibus affectati. Graetii primum a. 1595. Plutarchilibellum sum nactus exque eo Pragae anno 1604. multa in Opticam transtuli“(cfr. vol. II. p. 270 ss.). Jam eandem ipsam disputationem alius quoque operiscausam et fontem fuisse verisimile est, quod Keplerus fautori suo Wakherode Wackhenfels composuit. Scribit enim: „Condidi in ipsius (Wackheri) gra-tiam astronomiam novam, quasi pro iis, qui in Luna habitant, planequegeographiam lunarem.“ Quibus de operibus nihil fere restat, quam quod in„Somnium“ suum recepit.

Redeamus ad Kepleri magistros. De Lieblero nihil usquam apudKeplerum occurrit. Cognitae sunt et ejus „Epitome philosophiae naturalis exAristotele“ et tres Liebleri Aristotelici disputationes „de Anima“, cujus thesesdefensae sunt anno 1593. a Wolfgango et Ludovico de Hohenfelder, quibus-cum fratribus, ex nobili Austriae genere ortis, et in academia et postea quo-