M I7O ZA-
§. II. Quemadmodum corpora, qua» sensoria nostraimmediate tangunt, impressionem seu mutationem quandamin iis faciant, non difficulter intelligitur. Verum quo pactocorpora a nobis remota nos afficere queant, diligentius estexaminandum. Duplici autem modo hoc fieri posse moxdeprehendemus: vel enim ab his corporibus effluvia ema-nant, atque sensuum nostrorum organa feriunt: vel in cir'cumjacentibus corporibus ejusmodi motionem excitant, quaead nostros sensus usque per omnia corpora intermedia pro-pagetur. Priori modo sensatio nostra absolvitur in odoratu,quippe quo particulae subtiles ex corporibus olentibus evo-lantes nares nostras perstringunt. In auditu autem nihil excorporibus sonoris ad aures nostras perferri certum est, sedinde motus quidam tremulus per aerem & alia corpora in-terposita usque ad organum auditus propagatur, qui in no-bis sensum soni efficiat,
§. III. Quod autem ad visum attinet, naturae scrutato-res nondum omnes inter se conveniunt, neque adhuc fir-miter evictum vidgcur, utrum sensus visus per effluvia, quaea corporibus spectabilibus in oculos nostros incurrant, exci-tetur, uti fit in olfactu? an vero uti in auditu motio quae-dam cum corporibus continguis communicetur, atque sicpedetentim ad oculos nostros transferatur. Neutonus, quihanc de visione doctrinam amplissimis inventis locupletavit,& quasi ad snmmum perfectionis gradum evexisse videtur,priorem sententiam tuetur, & statuit radios visivos ex sole
aliisque