«W 173
ne punctum quidem concipere licet, ad quod non indesi-nenter infinita radiorum multitudo tam ex sole quam exstellis penetret. Hincque ergo fit, ut dum isti Philosophispatium mundi ab omni materia purgare conantur, ii demhoc spatium radiorum materia plenissimum efficiant.
§. VIII. Neque igitur id assequuntur, quod tamenimprimis intendunt, ut planetas & cometa; nullam resisten-tiam offendentes nihil de motu suo amittant. Si enim omnemedium corporeum resistentiam parit, necesse est, ut istaquoque radiorum lucis materia, quas omnia spatia cumula-tissime adimplet, motui illorum corporum quodammodo re-sistat. Sin autem hanc resistentiam tam exiguam putent, utnon nisi post plurium seculorum decursum effectus fiat sen-sibilis, hoc ipso contrariam sententiam impugnare cessant.Dum enim concedunt motus planetarum & cometarum inspatio non vacuo tales, quales observantur, subsistere posse,eodem jure materiam illam subtilem, per quam lumen adsimilitudinem soni propagetur, agnoscere debebunt, dum-modo ejus resistentia non statuatur major, quam observatio-nes permittunt.
§. IX. Prasterea vero fecundum Neutoni sententiamradii lucis non solum universum mundi spatium penitus im-plebunt, sed etiam motu pernicissimo permeabunt. Si enimlumen a sole intervallo 8 minutorum primorum ad nos per-veniat, atque perpetuo eadem celeritate progredi pergat,rapidissimus motus, quo ista materia jugiter omnia mundi
y z spatia