«S 172 öb-
rum similis sit censenda, quam dispersioni odorum. Interimtamen hoc argumentum, etsi non parum habet roboris, iis,qui contrarke opinioni sunt addicti, vix attentione dignumvideri solet: quamobrem ipsa fundamenta, quibus hi suamsententiam confirmare cenantur, potissimum erant exami-nanda ac labefactanda.
§. VI. Praecipuum autem argumentum pro vera lumi-nis ex corporibus lucidis emanatione probanda ex inconve-nientia spatii ubique pleni peti solet. Quemadmodum enimsonus nonnisi per spatia vel aere, vel aliis corporibus repletatransmitti potest, ita quoque si lumen a sole stellisque fixissimili modo, quo sonus, ad nos propagaretur, universumspatium nos inter ac solem stellasque fixas materia quadamsubtili repletum statui oporteret. Quse cum non possit nul-lam resistentiam motui planetarum & cometarum objicere,Neutonus cum nullam retardationem in his corporibus de-prehendere potuerit, coelos omnis resistentiae expertes atqueadeo vacuos statuere est coactus; sicque systema Cartesii,qui nullum vacuo locum reliquit, vehementissime oppugnavit.
§. VII. Ad hoc argumentum, quod plerisque Neutonisectatoribus omni exceptione majus videtur, primum ani-madverto, ipsos hoc modo vacuum tuendo male sibi con-stare, atque adeo sibi ipsos contradicere. Cum enim radiiluminis sint effluvia corporea ex sole atque stellis fixis per-petuo emanantia, necesie est ut universum spatium hujus-modi effluviis continuo sit plenissimum; quoniam nusquam
ne