m 266 5fr
untur: quia autem pulsus secundum hanc ipsam directio-nem agunt, & progrediuntur, eo ipso radiorum effectuspercipitur & intelligitur.
§. LXV. Praeter directionem radiorum autem, secun-dum quam sensus vi|lis excitatur, in ipsis imprimis pulsuumfrequentia est consideranda, quippe quibus duabus rebus na-tura cujusque radii continetur. Ubi enim pulsus appellunt,atque organum visus afficiunt, quoniam sensiis ab ictibus pul-suum excitatur, perceptio a duabus rebus pendebit: primumscilicet a directione, secundum quam isti ictus perficiuntur,tum vero a numero ictuum, qui dato tempore oculum per-cutiunt. Manifestum autem est, ubicunque oculus fueritconstitutus, totidem ictus ad eum pervenire, quot vibratio-nes corpus in A eodem tempore absolverit. Assumimushic vibrationes has este isochronas: quod si autem inaequa-libus temporis intervallis« edantur, tum insuper hsec ipseintervallorum inaequalitas novum discrimen in radiorumconstitutionem inseret.
§. LXVI. Ex ipsa autem celeritate pulsuum eorumquefrequentia, quse ex numero vibrationum dato tempore edi-tarum affiimatur, distantia pulsuum, seu intervallum r, quobini pulsus proximi a se invicem distant, definiri potest.Ponamus enim quemvis pulsum uno minuto secundo ad di-stantiam ~ a propelli, atque corpus in A uno minuto se-cundo absolvere i vibrationes, erunt singula intervalla AB,
BC, CD, &c. seu quantitas r “ -j, Cum autem supra
inyenta